라틴어 문장 검색

Exin gaudio delibuti populares thallos, verbenas, corollas ferentes, exosculatis vestigiis deae quae gradibus haerebat argento formata, ad suos discedunt Lares.
(아풀레이우스, 변신, 11권 17:5)
Scriptum est quidem mulieres esse debere in habitu ordinato, aurique circumpositio et intortio crinium et cetera huius modi, quae vel ad inanem pompam vel ad inlecebram formae adhiberi solent, merito reprehensa sunt.
(아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 9:2)
si tangit, Iunoni crinibus demissis agnum feminam caedito.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, III 4:3)
Sed celeriter cives Romani ligneis effectis turribus his sese munierunt et, cum essent infirmi ad resistendum propter paucitatem hominum crebris confecti vulneribus, ad extremum auxilium descenderunt servosque omnes puberes liberaverunt et praesectis omnium mulierum crinibus tormenta effecerunt.
(카이사르, 내란기, 3권 9:6)
Scyria sic tenerum virgo flammabat Achillem fraudis adhuc expers bellatricesque docebat ducere fila manus et, mox quos horruit Ide, Thessalicos roseo nectebat pollice crines.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:9)
Gremio natum Cytherea removit et crines festina ligat peplumque fluentem adlevat et blando spirantem numine ceston cingitur, impulsos pluviis quo mitigat amnes, quo mare, quo ventos irataque fulmina solvit.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:76)
undosi verrebant brachia crines;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:92)
non labra rosae, non colla pruinae, non crines aequant violae, non lumina flammae.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:167)
Eous rector consulque futurus pectebat dominae crines et saepe lavanti nudus in argento lympham gestabat alumnae.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:67)
quid crinibus ora protegis?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:73)
nequiquam magna confligitur ira, quis melius vibrata puer vertigine molli membra rotet, verrat quis marmora crine supino?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:210)
ora licet maculis adsperserit occiduus sol lunaque conceptis livescat turgida Cauris et contusa vagos iaculentur sidera crines;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:328)
inde Lycaoniam paulatim expulsus ad Arcton crine vago Getici foedavit sidera Plaustri, donec in exiguum moriens vanesceret ignem.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:82)
matura tumescit virginitas superatque nives ac lilia candor et patrium flavis testatur crinibus Histrum.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae71)
Haec fatus propere flavis e crinibus unum concussa cervice iacit missoque volentem vitali fulgore ferit.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Phoenix21)

SEARCH

MENU NAVIGATION