라틴어 문장 검색

postremo is vir vel etiam ii viri hoc bello occiderunt, ut impudentia videatur eandem fortunam, si res cogat, recusare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 4 6:6)
quod ego, dum saluti sociorum consulo, dum impudentiae non nullorum negotiatorum resisto, dum nostram gloriam tua virtute augeri expeto, feci non sapienter, praesertim cum id commiserim ut ille alter annus etiam tertium posset adducere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 1장 2:4)
qua in re nihil aliud adsequeris nisi ut ab omnibus mortalibus audacia tua cognoscatur et impudentia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 34장 1:8)
par est avaritia, similis improbitas, eadem impudentia, gemina audacia.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 로스키우스 변호문, 40장 3:6)
eos qui adsunt appellabo, quos, si mentirer, testis esse impudentiae meae minime vellem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 4장 3:3)
tu autem velim, si tibi ea quae disputata sunt minus probabuntur, ut aut maius opus institutum putes quam effici potuerit, aut, dum tibi roganti voluerim obsequi, verecundia negandi scribendi me impudentiam suscepisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 71장 4:1)
Hoc pertinere vere ad illos dixerim, Quorum stultitia quaestus impudentiae est.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Ex sutore medicus.7)
Primum impudentiam hominis, qui venerit ad aegram, cuius marito inimicissimus, ipsi invisissimus fuerat!
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 2:3)
Est enim periculum ne tacitis suffragiis impudentia irrepat.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 20 8:1)
Imbecillum latus, os confusum, haesitans lingua, tardissima inventio, memoria nulla, nihil denique praeter ingenium insanum, et tamen eo impudentia ipsoque illo furore pervenit, ut orator habeatur.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 7 4:2)
victa est noverca, ipsa heres ex parte sexta, victus Suburanus, qui exheredatus a patre singulari impudentia alieni patris bona vindicabat, non ausus sui petere.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 33 6:2)
Tu sola exorere quae perturbes haec tua impudentia.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 2, scene 129)
estne marito matronae peccantis in ambo iusta potestas, in corruptorem vel iustior?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Horatii servus libertate usus Saturnalitia festive illum et acriter obiurgat. 1:7)
persuadent enim dicendo vel ducunt in id quod volunt alii quoque, ut meretrices, adulatores, corruptores.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 220:2)
equidem illud, quod in studiis dicendi plerique exercuerunt et exercent, aut nullam artem, quae ἀτεχνία nominatur, puto, (multos enim video sine ratione, sine litteris, qua vel impudentia vel fames duxit, ruentes) aut malam quasi artem, quam κακοτεχνίαν dicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 324:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION