라틴어 문장 검색

— Si lati sunt, aqua potui dari debet, in qua lupinum aut cortex mori decoctus sit, aut cui adiectum sit contritum vel hysopum vel piperis acetabulum vel scamoniae paulum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 24장3)
hisque adicienda sunt Cotonea, et cum ipsis corticibus suis Punica, sorba, et, quibus magis utimur, et torminalia, sic ut haec tertiam ollae partem teneant;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장33)
Contunditurque cum corticibus seminibusque suis Punicum malum vinoque tali miscetur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 26장52)
Maxime prodesse videtur aut cum hordeacea farina aut cum ficu ex aqua decocta mixtus capparis cortex concisus, vel lolii farina ex vino diluto cocta et mixta cum acida faece;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 29장7)
Si maior est dolor, papaveris cortices in vino coquendi miscendique cum cerato sunt, quod ex rosa factum sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장23)
Quod si nihil superinponi dolor patitur, id, quod sine tumore est, fovere oportet spongia, quae in aquam calidam demittatur, in qua vel papaveris cortices vel cucumeris silvestris radix decocta sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 31장28)
2 Glutinant vulnus murra, tus, cummi, praecipueque acanthinum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 2장1)
iris, balsamum, sturax, tus, turis cortex, resina et pinea et terebenthina liquida, oenanthe;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 5장2)
8 Adurunt auripigmentum, atramentum sutorium, chalcitis, misy, aerugo, calx, charta combusta, sal, squama aeris, faex combusta, murra, stercus et lacerti et columbae et palumbi et hirundinis, piper, coccum Cnidium, alium, diphryges, lac utrumque, quod proxime capite supra comprehensum est, veratrum et album et nigrum, cantharides, corallium, pyrethrum, tus, salamandra, eruca, sandaraca, uva taminia, chrysocolla, ochra, alumen scissile, ovillum stercus, oenanthe.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 8장1)
At si lienis torquet, glandis, quam balanon ΜΥΡΕΨΙΚΉΝGraeci vocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장21)
piperis et rotundi et longi, Hammoniaci thymiamatis, bdelli, iridis Illyricae, cardamomi, amomi, xylobalsami, turis masculi, murrae, resinae aridae, singulorum P. Z;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장39)
Habet murrae, salis Hammoniaci, turis, resinae et liquidae et aridae, croci magmatis, cerae, singulorum P. I;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장73)
nitri P. IIII, murrae P. Vi, fuliginis turis P. zzz, salis Hammoniaci P. =, cerae P. I. Protarchus autem ad parotidas eaque tubercula, quae melicerides favi vel phymata nominantur, item mala ulcera pumicis, resinae pineae liquidae, turis fuliginis, spumae nitri, iridis, singulorum P. VIII cum cerae P. VIIII miscebat, hisque olei cyathum et dimidium adiciebat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장78)
plumbi combusti, papaveris lacrimae, corticis hyoscyami, styracis, peucedani, sebi, resinae, ceae, pares portiones.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 18장126)
murrae, aeris combusti, singulorum P. X;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 19장43)

SEARCH

MENU NAVIGATION