라틴어 문장 검색

pen- nisque coruscant quemadmodum scuta milites commovent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 732)
inhorrescit mare, tenebrae conduplicantur, noctisque et nimbum occaecat nigror, flamma inter nubis coruscat, caelum tonitru contremit, grando mixta imbri largifico subita praecipitans cadit, undique omnes venti erumpunt, saevi exsistunt turbines, fervit aestu pelagus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 157:3)
sol etiam effulsit, luridus tamen qualis esse cum deficit solet.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 18:3)
effulget tenebris aurora fugatis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 12:17)
Motae sonuere colubrae, parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 4권 46:8)
Dei lux Israel per memoriam rerum a Domino factarum coruscat, quas ritus memorant et confitentur, quaeque a parentibus ad filios transmittuntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 20:7)
ipsa coruscantis monitum sacra virgo ministri credidit atque ideo concepit credula Christum;
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3190)
"idque ipsum quandoque homini facturus, inani surgat ut ex cinere structuraque pristina constet, quae mihi pro meritis vel per tormenta rependat crimina vel summae virtutis in arce coruscet non peritura dehinc quacumque in sorte manebit, interea, dum mixta viget substantia in unum, sit memor auctoris proprii, veneretur et oret artificem submissa suum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 272)
videor videre inlustribus gemmis coruscantem virum, quem Roma caelestis sibi legit perennem consulem.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.169)
"natura fervens sola ferventissimae divinitatis vim coruscantem capit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1165)
"huc taurus ingens fronte torva et hispida sertis revinctus aut per armos floreis aut inpeditis cornibus deducitur, nec non et auro frons coruscat hostiae, saetasque fulgor brattealis inficit."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1426)
nec iam contenta piatum condere vaginae gladium, ne tecta rubigo occupet ablutum scabrosa sorde nitorem, catholico in templo divini fontis ad aram consecrat, aeterna splendens ubi luce coruscet.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 125)
Iam summas arces Tritonia, respice, Pallas insedit, nimbo effulgens et Gorgone saeva.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 25:15)
Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro ductores longe effulgent ostroque decori;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 7:4)
" Haec memorans, prima infensum vi corripit ignem, sublataque procul dextra conixa coruscat, et iacit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 24:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION