라틴어 문장 검색

«Non dominus noster dux, ejusque fideles super emissis mirentur columbis, quas non pueriliter, non frustra, praemisimus;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 18:8)
demum emissionem corvi, culpae depulsionem ex anima ad quam exstinctis passionibus non revertitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 1:5)
quadraginta diebus nimia vis coelesti imbre et fontium eruptione exaestuavit, quadraginta diebus aliis exactis postquam visa sunt capita montium, undecimo mense, primo die mensis, dimisit corvum sanctus Noe:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 3:27)
Per hanc igitur fenestram corvum primum justus emisit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:1)
quia plerique quasi annuntium futurorum corvum aestimant, et voces ejus observant, volatusque rimantur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:3)
Siquidem omnis impudentia, atque culpa tenebrosa est, et mortuis pascitur, sicut corvus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:5)
Denique egressus corvus non revertitur ad justum;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:8)
Denique evasisse se credit injustus tamquam de vinculis, cum justus ab ejus se consortio separaverit, diluvii cujusdam et corruptelae familiaris, ut corvus qui cum siccitatem terrae nusquam inveniret, non reversus, est, sed remansit.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 5:10)
Considerandum etiam quare non regressum dixerit corvum, donec siccaret aqua a terra (Gen.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 17장 6:1)
idemque columbam septem aliis diebus retinens patientiam in corrigendo necessariam docet.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 1:3)
Nec illud vacuum, quod postea columba dimittitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:1)
sicut columba dimissa cum videret cessasse aquam, regressa est tamquam plena justitiae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:5)
Quod columba non inveniens requiem suam regreditur ad eum, manifestum indicium dedit per hujusmodi aves quantum intersit inter malitiam et virtutem, exprimi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:7)
Siquidem corvus ante dimissus, cum aliquanto videretur amplius exundare diluvium, visus est locum invenisse residendi.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:8)
Et certe non est hujusmodi corvus ut aliae aves quae in aquis conversationem habere consuerunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 18장 2:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION