라틴어 문장 검색

munera quoque quae legati ferrent regi decreverunt, sagula purpurea duo cum fibulis aureis singulis et lato clavo tunicis, equos duo phaleratos, bina equestria arma cum loricis, et tabernacula militaremque supellectilem qualem praeberi consuli mos esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 237:1)
duobus fratribus regulis haec praecipua, torques duo ex quinque pondo auri facti et vasa argentea quinque ex viginti pondo et duo equi phalerati cum agasonibus et equestria arma ac sagula, et comitibus eorum vestimenta, liberis servisque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 57:2)
ipse equos phalerasque et sagula donum principibus ferre et parvum auri, quod inter paucos divideret, multitudinem credens trahi spe posse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 314:1)
et dedimus tragicis scriptum regale cothurnis, quaeque gravis debet verba cothurnus habet, dictaque sunt nobis, quamvis manus ultima coeptis defuit, in facies corpora versa novas, atque utinam revoces animum paulisper ab ira, et vacuo iubeas hinc tibi pauca legi?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 1245)
ut, si cothurni laus illa esset, ad pedem apte convenire, neque multi cothurni paucis anteponerentur nec maiores minoribus, sic, quorum omne bonum convenientia atque oportunitate finitur, nec plura paucioribus nec longinquiora brevioribus anteponent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 60:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION