라틴어 문장 검색

Sal Hammoniacus uel quilibet alius quam optimus teri debet, sic ut ei paulatim oleum adiciatur, donec crassitudo strigmenti fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 70:4)
Quae contrita passo excipiuntur, donec cerati crassitudinem habeant, atque ita reponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 6:3)
quibus cum teruntur adicitur acetum quam acerrimum, donec crassitudo in his passi fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 7장 9:5)
cum quolibet horum * * aliquod conteri[t,] eique, dum teritur, in uicem uinum et oleum murteum adici[t,] donec mellis crassitudinem fecerit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 8장 1:4)
ex malo Punico dulci sucus exprimitur, et eius sextarius in leni igne coquitur, donec ei mellis crassitudo est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 10장 2:1)
uel mixtis inter se rosae foliis aridis, pineis nucleis, menta, coliculo, melle, uel eo medicamento, quod ex moris fit, quorum sucus eodem modo quo Punici mali ad mellis crassitudinem coquitur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 11장 5:2)
quae per se contrita mixtaque rursus paulatim adiecto uino austero teruntur, donec his mellis crassitudo sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 14장 1:11)
quae ex uino austero cocuntur, donec mellis crassitudinem habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 5:5)
quae primum ex uino austero conteruntur, deinde ubi inaruerunt, iterum teruntur ex passi tribus cyathis et incocuntur, donec uisci crassitudinem habeant.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 5:13)
Quae per se singula primum teruntur, deinde iuncta iterum melle adiecto, donec liquidi cerati crassitudinem habeant;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 8:4)
- Oportet alumen Melinum rotundum in aqua liquare, donec mellis crassitudinem habeat;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 19장 1:4)
si inueterauit iamque ei crassitudo quoque accessit, excidi debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 5:4)
tum ferramentum adhibetur crassitudinis modicae, prima parte tenui sed retusa;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 26장 20:5)
Primo uero duo brachii ossa uincta paulatim dirimuntur, rursusque ad manum coeunt modo crassitudinum mutato, siquidem ibi radius plenior, cubitus admodum tenuis est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 1장 20:2)
At si uastius corpus neruiue robustiores sunt, necessaria est spatula lignea, et quae crassitudinem duorum digitorum habet, longitudine ab ala usque ad digitos peruenit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 15장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION