라틴어 문장 검색

at intra Centauri stabula alta patent, non aequa nefandis fratribus, hic hominum nullos experta cruores spicula nec truncae bellis genialibus orni aut consanguineos fracti crateres in hostes, sed pharetrae insontes et inania terga ferarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권45)
hic mixta Lapitharum caede rotantur saxa, faces aliique iterum crateres, ubique ingentes morientum irae;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권208)
omne sedet telum, nulli sine caedibus ictus - necdum aderat virtus - non mens, non dextra quiescit, non avida arma vacant, ipsa insanire videtur Sphinx galeae custos, visoque animata cruore emicat effigies et sparsa orichalca renident:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권290)
navis erat quadriremis vetus, capta annis LXXX ante, cum Crateri uxorem Nicaeam a Naupacto Corinthum veheret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 290:1)
Cedo mihi contra aurichalco cui ego sano serviam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Curculio, act 1, scene 3102)
cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 172)
di immortales, aurichalco contra non carum fuit meum mendacium, hic modo quod subito commentus fui, quia lenonis me esse dixi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 2, scene 318)
virginem et leonem et cancrum anguis porrigens agmen stellarum intortus succingit, regione cancri erigens rostrum, ad leonem medioque corpore sustinens craterem ad manumque virginis caudam subiciens.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 5장6)
alboque orichalco apud maiores orichalcum pretiosius metallis omnibus fuit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 871)
orichalcum autem fuisse pretiosum etiam Plautus docet, qui ait in Milite Glorioso ego istos mores orichalco contra conparem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 877)
fuso crateres olivo diis superis tantum libabant, inferis vero sacrificantes etiam vasa in ignem mittebant, unde ait 'crateres':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2251)

SEARCH

MENU NAVIGATION