라틴어 문장 검색

Itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 79장4)
Uno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 81장1)
Subito clamore sublato, qua significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent, crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 81장2)
Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa paraverat profert.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 84장1)
Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 86장5)
Modiolus ferramentum concavum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clavus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장5)
donec totus in locus, qui excidendus est, his cavis cinctus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장23)
Modiolus ferramentum concauum, teres est, imis oris serratum, per quod medium clauus ipse quoque interiore orbe cinctus demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 1:5)
donec totus is locus, qui excidendus est, his cauis cinctus sit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 3장 4:3)
per quod medium clavus, ipse quoque interiore orbe cinctus, demittitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 1:6)
deinde alterum non ita longe, tertiumque, totus is locus, qui excidendus est, his cavis cinctus sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 4:2)
si tibi servili placuit foedare curules crimine, procedat laxata compede consul, rupta Quirinales sumant ergastula cinctus;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:17)
Quam pulcher conspectus erat, cum tenderet artus exangues onerare toga cinctuque gravatus indutoque senex obscaenior iret in auro:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:181)
hucine nostrorum cinctus abiere nepotum?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:87)
"Distantibus idem inter se vitiis cinctus:
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:103)

SEARCH

MENU NAVIGATION