라틴어 문장 검색

Sive ergo manducatis, sive aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite (I Cor. X, 31). I. Prima igitur sit de ratione credendi unum Deum discussio, et quod unum magis quam plures attineat credi, ubi et prima se ingerit quaestio, an humana etiam ratione divina celsitudo indagari potuerit, ac per hanc a creatura sua creator recognosci, an potius ipse Deus signo aliquo sensibili suam ei notitiam primum exhibuerit, velut in angelo vel in quocunque ei Spiritu primitus apparens, sicut de primis legitur parentibus, quibus in paradiso locutus fuisse perhibetur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:24)
Et fortassis ita primo factum est, ut in aliqua scilicet visibili specie invisibilis Creator ipse homini se revelaret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:25)
Propter quod inexcusabilis es, o homo omnis qui judicas (Rom. II, 1), hoc est, qui rationis uteris judicio in bonis et malis discernendis, atque in ipsis Creatoris et creaturarum discutiendis naturis.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:37)
Unde et Salomon nonnullos mundi sapientes se vehementer admirari insinuat, quomodo scilicet mundum ratione vestigaverunt, naturamque ipsius per singulas ipsius partes disserere conati sunt, nondum Creatorem ipsius animadvertentes, quem facilius ratione percipere poterant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:38)
Si enim, inquit, ratione tantum potuerunt scire ut possent existimare saeculum, quomodo ipsius mundi Deum et Creatorem non facilius invenerunt?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 5:39)
Neque enim bonum esse poterit quod superfluum sit. Superfluus autem alius vel creator esset vel rector, si unus ad omnia aeque sufficiat ut plures.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 8:17)
'Ut video et manifeste cognosco, qui amori elegerit beneplacita facere centuplicata illa retributione suscipiet, et, eundem qui offendere fuerit ausus commissum impune transire non poterit, sed, ut mihi videtur, ultra millecuplum quam fuerit commissum in eum constat vindicari delictum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 27:2)
Aliae igitur dominae nil mihi possunt ex debito postulare, nisi ut vestrae contemplationis intuitu mea sibi debeam beneplacita largiri obsequia et obsequiorum originem cauto reticere silentio;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, G. 상층 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:10)
Sed et superior hominis portio scilicet caput dignior in homine iudicatur, quia secundum faciem ad imaginem creatoris homo dicitur esse formatus, et ibi homo dicitur sepultus haberi, ubi caput requiescit humanum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 44:13)
sed non divisit benefactum creatoris vel creaturae?
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 165:3)
Memento tui creatoris, qui tuus iudex est et testis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 240:16)
si creatura creaturam sine fraude atque offensione sui non potest intueri, quomodo potest sine periculo sui vibrantem cernere vultum creatoris aeterni, corporis hujus opertus exuviis?
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 11장 3:15)
Altera quae tamquam operatori et creatori omnium Deo defert, et ejus tanquam parentis atque rectoris subdit omnia gubernaculo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 1장 5:4)
qui Spiritus est creator universorum, sicut etiam Job dicit:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 16장 4:15)
cum creator in cruce patitur,
(ARCHIPOETA, I85)

SEARCH

MENU NAVIGATION