라틴어 문장 검색

hae autem sunt vera signacula Creatoris super creaturas, prout in materia per lineas veras et exquisitas imprimuntur et terminantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 309:14)
Erat autem oratio hunc habens modum: " Domine, Domine Deus, omnium creator, terribilis et fortis, iustus et misericors, qui solus es rex et bonus,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 1장24)
sed enim mundi creator, qui formavit hominis nativitatem quique omnium invenit originem, et spiritum et vitam vobis iterum cum misericordia reddet, sicut nunc vosmetipsos despicitis propter leges eius ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장23)
Dans itaque procurationem Creatori mundi, exhortatus suos, ut fortiter dimicarent usque ad mortem pro legibus, templo, civitate, patria, institutionibus, circa Modin exercitum constituit.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장14)
sola virtus Creatoris pugnat terribiliter,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM11)
30. Universi Creatorem laudant unanimiter,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM117)
- At Creatoris magni observantia cultusque, humanitatis effata, sensus communis praecepta, omnes, qui istis de rebus, unquam cogitavere, evincent, imperium, ad generis humani salutem provehendam, felicitatemque augendam promovendamque, antiquitus a Deo institutum fuisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.44)
Nolo, frater carissime, examinato pondere delictorum minora arbitreris idolatriae crimina esse, quae diximus;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:1)
"Hoc enim scitote intellegentes, quia omnis fornicator aut immundus, aut fraudator, quod est idolatria, non habet hereditatem in regno Dei et Christi."
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:3)
Et quamquam generaliter adversum Deum sapiat, quidquid diaboli est, et quod diaboli est, idolatria sit, cui omnia idola mancipantur, tamen et in alio loco speciatim nominatimque determinat dicens:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:4)
Neget avaritiam idolatriam, qui potest triginta argenteis dominum venditum appellare iustitiam;
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 5:7)
"Non quo Deus, universitatis creator et dominus, intestinorum nostrorum rugitu et inanitate ventris pulmonumque delectetur ardore, sed quo aliter pudicitia tuta esse non possit."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 10:10)
"Nec cibus a te sumatur nisi oratione praemissa nec recedatur a mensa, nisi referantur gratiae creatori."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:120)
Tam diu scito sanguinis copulam, quam diu ille suum noverit creatorem:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 3:5)
absque notitia enim creatoris sui omnis homo pecus est.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION