라틴어 문장 검색

Hi, collectione navium e diversis terris et regnis contracta, scilicet ab Antwerpia, Tyla, Frisia, Flandria, per mare Provincialibus in terra S. Aegidii, de potestate comitis Reymundi, associati, navigio in circuitu orbis terrae usque ad ipsam urbem Laodiceae appulsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 110:14)
Palos enim ferreos et acutos, oleo, stuppis, pice, ignis fomite involutos, et omnino aqua inexstinguibiles creberrima jaculatione a moenibus intorquebant machinae trans taurina cornua, quibus vimineae crates opertae erant ad excutiendos injectos ignes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 6:4)
sed Deo protegente, et galea fortissima crebros ictus sustinente, vivi et incolumes ad societatem Christianorum reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 8:3)
Hoc dux audito et moleste accepto, post dies octo precibus Tankradi satisfaciens, ducentis equitibus et mille peditibus terram regionesque Grossi Rustici ingressus est, et praeda innumerabili undique contracta, homines gentiles alios trucidari, alios jussit captivari, caetera vero omnia in flammas et caedes usquequaque redegit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 32:3)
Audientes ergo Christiani peregrini quomodo tantus princeps aegrotaret, gravi moerore et luctu concussi sunt, crebro visitandi gratia ad eum venientes:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 38:1)
His ita dispositis, ac Baldewino de Burg statuto tempore [0585B] ab Antiochia recepto, jamque in throno et majestate civitatis Rohas collocato, Baldewinus primus et magnificus frater ducis Godefridi, quadringentis equitibus egregiis contractis cum mille peditibus, regia via Antiochiam primum profectus est:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:5)
At die tertia milites Arabes cum civibus erumpentes, crebra cum eis praelia conseruerunt, donec tandem utrinque non modicam contritionem suorum pertulerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 77:6)
Nona tandem hora diei facta, gravati cives crebris et nunquam intermissis assultibus, ac tam mangenellis quam sagittarum grandine fessi et victi, per vicos et diversa loca civitatis tremebundi fugerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 113:5)
Ab ea igitur die et deinceps exercitum persecuti, minus sequi valentes prae lassitudine incursabant, et crebra caede sagittarum mortificabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:6)
Sed nondum in his locis obtinuere victoriam, licet plurimae copiae peregrinorum incaute et lento gressu prae lassitudine subsequentes, [0619D] creberrimo assultu ceciderunt;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 56:3)
Sarracenorum autem turmae, videntes quia Christianorum virtus audacter facie ad faciem vicino sibi hospitio proxime jungebatur, media nocte orbi incumbente, amotis tentoriis, amplius milliari subtractae consederunt, dum luce exorta consilium inirent utrum Ascalonem redirent, aut cives Japhet crebris assultibus vexarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 22:7)
Tankradus autem et Baldewinus de Burg, Willhelmus itemque Willhelmus, hac regis audita promissione, sub obtentu fidei in armis et virtute suorum cum rege Ascalonem profecti sunt, per dies octo ejus moenia obsidentes, vineas et sata et universam spem anni illius devastantes, et crebro assultu muros impugnantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 30:1)
Sic calumniatus et humiliatus Donimanus ex industria Solymani, coepit multis lamentationibus ac crebris suspiriis hoc infortunium suum rememorari in audientia universorum amicorum suorum, quatenus eorum adjutorio aliquam vindictam de illatis sibi injuriis consequeretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 68:5)
Mox universi de redemptione ejus audientes, gaudio et exsultatione repleti sunt, ejusque mandatum studiose adimplentes, pecuniam undecunque contractam et compositam ad locum praenominatum determinata die deferentes convenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 72:14)
Hugo de Tabaria, Rorgius de Caiphas, Gunfridus de turri David, Hugo de S. Abraham, Eustathius Granarius, Gutmanus de Brussella castello Brabantiae, Lithardus [0652A] de Cameraco civitate Galliae, Pisellus de Tuorna, Baldewinus de Hastrut, castellis Flandriae, hi omnes a rege invitati ad auxilium, undique contractis copiis equitum et peditum Christianorum, convenerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 96:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION