라틴어 문장 검색

Nocte sub extrema, pulso torpore quietis, Dum fovet amplexu gravidum Cornelia curis Pectus, et aversi petit oscula grata mariti:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 7:6)
Tamen omnia torpor Pectora constrinxit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:4)
hoc potuit coelo pelagoque minari Torporem insolitum, mundoque abducere terram.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:14)
unde etiam mathematici fingunt, quod singulorum numinum potestatibus corpus et anima nostra conexa sunt ea ratione, quia cum descendunt animae trahunt secum torporem Saturni, Martis iracundiam, libidinem Veneris, Mercurii lucri cupiditatem, Iovis regni desiderium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7145)
cornibus tauri, apri dentibus, cursu leones, aliae fuga se aliae occultatione tutantur, atramenti effusione saepiae torpore torpedines, multae etiam insectantes odoris intolerabili foeditate depellunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:3)
et similis morti pectora torpor habet, felicem Nioben, quamvis tot funera vidit, quae posuit sensum saxea facta malis!
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 212)
Vix prece finita torpor gravis occupat artus:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 54:1)
59. Eodem tempore levis vanave quaedam adolescit oecologia, quae torporem quendam et temerariam responsalitatem roborat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 75:1)
Olli membra novus solvit formidine torpor, adrectaeque horrore comae, et vox faucibus haesit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 31:9)
Ipsae voluptates in tormenta vertuntur, epulae cruditatem adferunt, ebrietates nervorum torporem tremoremque, libidines pedum, manuum, articulorum omnium depravationes.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 16:6)
Utraque res detestabilis est, et contractio et torpor.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 3:3)
Inde suffusio luridae bilis et decolor vultus tabesque in se et retorridi digiti articulis nervorumque sine sensu iacentium torpor aut palpitatio sine intermissione vibrantium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 16:4)
et cum oculorum caliginem, animi defectionem, membrorum omnium torporem descripsisset, adiecit:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Adulterum cum adultera qui deprehenderit, dum utrumque corpus interficiat, sine fraude sit. Liceat adulterium in matre et filio uindicare. Vir fortis in bello manus perdidit. deprehendit adulterum cum uxore ex qua filium adulescentem habebat; imperauit fil 6:6)
Vobis voluptas est inertis otii facere corpusculum et securitatem sopitis simillimam appetere et sub densa umbra latitare tenerrimisque cogitationibus, quas tranquillitatem vocatis, animi marcentis obiectare torporem et cibis potionibusque intra hortorum latebram corpora ignavia pallentia saginare ;
(세네카, 행복론, Liber IV 60:1)
Adice torporem mentis ac senium et contraria huic inquieti pectoris agitationem tumultusque perpetuos;
(세네카, 행복론, Liber VII 130:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION