라틴어 문장 검색

nam quos ait Caecilius comicos stultos senes, hos significat credulos obliviosos dissolutos, quae vitia sunt non senectutis, sed inertis ignavae somniculosae senectutis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 47:4)
an postquam homines minus creduli esse coeperunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 174:11)
an postquam homines minus creduli esse coeperunt?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Secundus 174:10)
vel verba mihi dari facile patior in hoc meque libenter praebeo credulum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 16 1:9)
- sed ab hoc credulo, qui numquam sensus mentiri putat, discedamus, qui ne nunc quidem, cum ille sol, qui tanta incitatione fertur ut celeritas eius quanta sit ne cogitari quidem possit, tamen nobis stare videatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 111:10)
Illa ut in periculo credula poscit codicillos, legatum Regulo scribit.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 20 5:2)
Multa miser timeo, quia feci multa proterve, Exemplique metu torqueor, ecce, mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 430)
Sol licet admoto tellurem sidere findat, Et micet Icarii stella proterva canis, Arva pererrantur Paeligna liquentibus undis, Et viret in tenero fertilis herba solo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 162)
fac titubet blaeso subdola lingua sono, ut, quicquid facias dicasve protervius aequo, credatur nimium causa fuisse merum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:422)
credula si fueris, aliae tua gaudia carpent, et lepus hic aliis exagitatus erit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 138:2)
vectam frenatis per inane draconibus Aegeus credulus iumenta Phasida fovit ope:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권21)
oscula quisque suae matri properata tulerunt, non intellecto credula turba deo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권447)
viderunt satyri, turba proterva, deam.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권97)
"cultus et ornatis varie prodisse capillis obfuit, ad rigidos promptaque lingua senes, conscia mens recti famae mendacia risit, sed nos in vitium credula turba sumus, haec ubi castarum processit ab agmine matrum et manibus puram fluminis hausit aquam, ter caput inrorat, ter tollit in aethera palmas ( quicumque aspiciunt, mente carere putant) summissoque genu voltus in imagine divae figit et hos edit crine iacente sonos:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권203)
"venti nocuere protervi:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권197)

SEARCH

MENU NAVIGATION