라틴어 문장 검색

Rex, dominus noster, in animo habet bello regnum Neapolitanum recuperare, hoc tempore usurpatum quidem a spurio vitulamine Arragonum, sed iure evidente et indubitato ad regem nostrum devolutum.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:3)
Etenim capitalis hostis noster Henricus Tidderus, falsus coronae Angliae usurpator (quae iure naturali et haereditario ad nos devoluta est) satis sibi conscius de iure nostro indibutato (cum simus verus Richardus Quartus Angliae rex, utpote haeres masculus inclyti et gloriosi Edwardi Quarti nuper regis Angliae) non solum regno nostro nos deiecit, sed omnibus modis pravis et sceleratis nos prodere et vita privare conatus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 19:3)
etenim ducatus Cornubiae statuto ad eum devolutus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 12:2)
Quosdam vero ex concilio usos consiliariorum liberatate (rege tum praesente) supposuisse si duo regis filii sine haredibus masculis defuncti essent, regnum Angliae ad lineam Scotiae devolutum iri, quod monarchiae Anglorum praeiudicio esse possit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 14:5)
Mox pater et natus, censore iubente, crematus Iure dat has penas, statuit quia sic alienas.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:30)
ne, peccatis nostris in finem devolutis, demum in nos vindicet;
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 6장15)
Quem antea oppidani rumore exoptato de Caesaris victoria audito ob has causas oppido prohibuerunt quod bello contra populum Romanum suscepto in oppido Zamae lignis congestis maximam in medio foro pyram construxerat, ut si forte bello foret superatus, omnibus rebus eo coacervatis, dein civibus cunctis interfectis eodemque proiectis igne subiecto tum demum se ipse insuper interficeret atque una cum liberis coniugibus civibus cunctaque gaza regia cremaretur.
(카이사르, 아프리카 전기 91:2)
Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt vectibus promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:1)
cupas taeda ac pice refertas incendunt easque de muro in musculum devolvunt.
(카이사르, 내란기, 2권 11:4)
Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 19장4)
mille naves traunt inde que cremantur litore,
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM211)
tum pondere eo devolvitur aut omentum aut etiam intestinum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장20)
si pressum est, ad inguina revertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure devolvitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장34)
tum pondere eo deuoluitur aut omentum aut etiam intestinum;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 3:5)
si pressum est, ad inguina reuertitur, dimissumque iterum cum quodam quasi murmure deuoluitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 18장 5:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION