라틴어 문장 검색

sin autem nova fuerint instituenda vel antiqua renovanda - nam multa sunt, ut dixi, quae neglegentia exolescant et fiant sterilia, eaque expedit interdum etiam frumenti causa exarare, quia talis ager post longam desidiam laetas segetes adfert - igitur eum locum, quem prato destinaverimus, aestate proscissum subactumque protinus per autumnum rapis vel napo vel etiam faba conseremus;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 3:4)
remisit Caesar adroganti moderatione, populumque edicto monuit ne, ut quondam nimiis studiis funus divi Iulii turbassent, ita Augustum in foro potius quam in campo Martis, sede destinata, cremari vellent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 8장11)
mox ingressus castra Germanicus, non medicinam illud plurimis cum lacrimis sed cladem appellans, cremari corpora iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장8)
mox inpulsu aquilonis, simul sidere aequinoctii, quo maxime tumescit Oceanus, rapi agique agmen.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장3)
corpus antequam cremaretur nudatum in foro Antiochensium, qui locus sepulturae destinabatur, praetuleritne veneficii signa parum constitit;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 73장6)
sepulchrum Antiochiae ubi crematus, tribunal Epidaphnae quo in loco vitam finierat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 83장6)
atque ubi colonias transgrederentur, atrata plebes, trabeati equites pro opibus loci vestem odores aliaque funerum sollemnia cremabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 2장4)
sane corpus ob longinquitatem itinerum externis terris quoquo modo crematum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 5장6)
incensa super villa omnis cremavit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 46장12)
libros per aedilis cremandos censuere patres:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 35장9)
neque propinquis aut amicis adsistere, inlacrimare, ne visere quidem diutius dabatur, sed circumiecti custodes et in maerorem cuiusque intenti corpora putrefacta adsectabantur, dum in Tiberim traherentur ubi fluitantia aut ripis adpulsa non cremare quisquam, non contingere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 19장6)
cremata est nocte eadem convivali lecto et exequiis vilibus;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 9장3)
exim balneo inlatus et vapore eius exanimatus sine ullo funeris sollemni crematur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 64장8)
servitia perinde et ingenua plebes raptim extingui, inter coniugum et liberorum lamenta, qui dum adsident, dum deflent, saepe eodem rogo cremabantur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 13장6)
id solum observatur ut corpora clarorum virorum certis lignis crementur.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 27장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION