라틴어 문장 검색

haec sibi corrupto casiam dissolvit olivo, et Calabrum coxit vitiato murice vellus;
(페르시우스, 풍자, satire 252)
consule de gemmis, de tincta murice lana, consule de facie corporibusque diem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:168)
nec te, quae Tyrio murice, lana, rubes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber III 35:1)
induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권63)
dat tenuis tunicas Gaetulo murice tinctas, dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권209)
Nec maris ira manet, positoque tricuspide telo mulcet aquas rector pelagi supraque profundum exstantem atque umeros innato murice tectum caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti inspirare iubet fluctusque et flumina signo iam revocare dato.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 36:6)
Pater huic Colophonius Idmon Phocaico bibulas tingebat murice lanas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 3:5)
molli tellus erat umida musco, summa lacunabant alterno murice conchae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 58:2)
Ille caput flavum lauro Parnaside vinctus verrit humum Tyrio saturata murice palla, instrictamque fidem gemmis et dentibus Indis sustinet a laeva;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 21:7)
rex ipse Coos aestuantem murices laenam revulsa dissipabat fibula, gemmas virentes et lapillos sutiles insigne frontis exuebat vinculum, turpi capillos inpeditus pulvere.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ieiunantium43)
"aut semper illic mobilis incerta per ludibria vagis feretur flatibus squamosa pascens agmina, aut sub fragosis rupibus scabri petrarum murices inter recessus scrupeos discissa rumpent viscera."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.132)
atque illi stellatus iaspide fulva ensis erat, Tyrioque ardebat murice laena demissa ex umeris, dives quae munera Dido fecerat, et tenui telas discreverat auro.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 11:14)
Concussae cautes, et acuto in murice remi obnixi crepuere, inlisaque prora pependit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 9:17)
Vobis picta croco et fulgenti murice vestis, desidiae cordi, iuvat indulgere choreis, et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 21:11)
ipse sed in pratis aries iam suave rubenti murice, iam croceo mutabit vellera luto;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA IV.24)

SEARCH

MENU NAVIGATION