-
Cuius casus tantum habebat cum casu liberorum regis Edwardi similitudinem, cum sanguinis ipsius propinquitas, par aetas, locusque ipse turris illius crudelitatis memoriam refricarent, ut in regem odiosissimam quandam opinionem et famam concitaret, ac ipse alter rex Richardus futurus fuisset.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 1:9)
-
Primo enim (ut caussam suam iniustissimam crudelitate muniret) plures ex nobilibus regni quos suspectos habebat sibique infensos atrocissime necare iussit, veluti charissimum consanguineum nostrum Guilielmum Stanleium camerarium, Simonem Mountfortum, Robertum Ratcliffum, Guilielmum Dawbeneium, Humpredum Staffordum, et complures alios praeter eos qui vitas suas immani pretio redemerunt, ex quibus haud pauci iam in asylis degunt.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 20:4)
-
Atque insolentiam rei quod attinet;
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:1)
-
In eo tamen dignitatis gradu sustineantur ut insolentia popularis illorum reverentia, tanquam obice, retundatur, antequam in regalem maiestatem se effundat.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIV. DE NOBILITATE 1:16)
-
Licentiam nonnullam, sed moderatam, animis gravate affectis et malevolis indulgere, ut ebulliant eorum dolores et in fumos abeant (modo insolentia absit et audacia) utile sane est.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 19:2)
-
Ut Cicero ait de Pisone, respondes, altero ad frontem sublato, altero ad mentum depresso supercilio, crudelitatem tibi non placere.
- (FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVI. DE PRUDENTIA APPARENTE 1:10)
-
Igitur de sacrificiis et de nimiis crudelitatibus satis sit dictum.
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 7장42)
-
Quam crudelitatem Iudas in suae gentis homines factam ut cognovit, praecepit viris, qui erant cum ipso, et, invocato iusto iudice Deo,
- (불가타 성경, 마카베오기 하권, 12장5)
-
ita cruciatus, quos putabat tyrannus materiam crudelitatis, uir sapiens fecit esse uirtutis.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XI 1:14)
-
Adde quod hoc ipsum breuis habitaculi saeptum plures incolunt nationes lingua, moribus, totius uitae distantes, ad quas tum difficultate itinerum tum loquendi diuersitate tum commercii insolentia non modo fama hominum singulorum sed ne urbium quidem peruenire queat.
- (보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XIII 1:11)
-
Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra Caesaris devenire et de adversariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare coeperunt.
- (카이사르, 아프리카 전기 26:2)
-
Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum vitae dolorque vulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum avaritia certasse significabat.
- (카이사르, 알렉산드리아 전기 55:13)
-
Sic terror oblatus a ducibus, crudelitas in supplicio, nova religio iurisiurandi spem praesentis deditionis sustulit mentesque militum convertit et rem ad pristinam belli rationem redegit.
- (카이사르, 내란기, 1권 76:11)
-
hoc esse miseriorem et graviorem fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri neque auxilium implorare auderent absentisque Ariovisti crudelitatem,
- (카이사르, 갈리아 전기, 1권, 32장4)
-
de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati videtur propter eius singularem et nefariam crudelitatem.
- (카이사르, 갈리아 전기, 7권, 77장2)