라틴어 문장 검색

audiat Lyde scelus atque notas virginum poenas et inane lymphae dolium fundo pereuntis imo seraque fata, quae manent culpas etiam sub Orco.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 115)
fies nobilium tu quoque fontium me dicente cavis inpositam ilicem saxis, unde loquaces lymphae desiliunt tuae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 135)
Si tibi nulla sitim finiret copia lymphae, narrares medicis:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 278)
"labuntur altis interim ripis aquae, queruntur in Silvis aves frondesque lymphis obstrepunt manantibus, somnos quod invitet levis."
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 25)
arva beata petamus, arva divites et insulas, reddit ubi cererem tellus inarata quotannis et inputata floret usque vinea, germinat et numquam fallentis termes olivae suamque pulla ficus ornat arborem, mella cava manant ex ilice, montibus altis levis crepante lympha desilit pede.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 1618)
ut pueris olim dant crustula blandi doctores, elementa velint ut discere prima - sed tamen amoto quaeramus seria ludo:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Ad Maecenatem: Omnibus, maxime vero avaris, sortem suam gravem esse.20)
dein Gnatia lymphis iratis exstructa dedit risusque iocosque, dum flamma sine tura liquescere limine sacro persuadere cupit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit. 2:8)
ora manusque tua lavimus, Feronia, lympha.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 1권, Iter quoddam suum Roma Brundusium usque singulari cum festivitate describit.18)
sunt quorum ingenium nova tantum crustula promit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:1)
Sic consolamur crustulo pueros, sic infantium fletum infuso lacte conpescimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 27:4)
imminens Phoebea laurus tremuit et movit comam ac repente sancta fontis lympha Castalii stetit, incipit Letoa vates spargere horrentes comas et pati commota Phoebum;
(세네카, 오이디푸스 3:19)
aspice quos summittat humus non fossa colores, ut veniant hederae sponte sua melius, surgat et in solis formosior arbutus antris, et sciat indocilis currere lympha vias.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 24)
atque utinam mage te remis confisa minutis parvula Lucrina cumba moretur aqua, aut teneat clausam tenui Teuthrantis in unda alternae facilis cedere lympha manu, quam vacet alterius blandos audire susurros molliter in tacito litore compositam!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 114)
' talia Calliope, lymphisque a fonte petitis ora Philitea nostra rigavit aqua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 322)
at primum pura somnum tibi discute lympha, et nitidas presso pollice finge comas;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 108)

SEARCH

MENU NAVIGATION