라틴어 문장 검색

mixturam autem falsi similem esse plumbeae materiae, quae efficit sane ut facilius cudi possit metallum, sed ita ut interim vilius fiat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 3:3)
Creant sibi homines oppositiones quae revera nullae sunt, easque in nova vocabula effingunt et cudunt, quae tam fixa sunt et invariabilia ut, ubi sensus vocabulum regere debeat, vocabulum imperet sensui.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 2:26)
bibentes vinum in phialis, optimis unguentis delibuti, et non sunt contristati super ruina Ioseph.
(불가타 성경, 아모스서, 6장6)
Dominus exercituum proteget eos; et devorabunt et conculcabunt lapides fundae et bibent, agitabuntur quasi vino et replebuntur ut phialae et quasi cornua altaris.
(불가타 성경, 즈카르야서, 9장15)
In die illa erit super tintinnabula equorum; "Sanctum Domino"; et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장20)
et mensam propositionis et libatoria et phialas et pateras aureas et velum et coronas et ornamentum aureum, quod in facie templi erat; et comminuit omnia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 1장22)
Nam semina excussa in area iacebunt,superque ea paulatim eodem modo reliqui fasciculi excutientur, ac durissimae quidem acus reiectae separataeque erunt a cudentibus, minutae vero, quae de siliquis cum faba resederint,aliter secer-nentur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 14:1)
barbari utrumque comitati, ne quietas provincias immixti turbarent, Danuvium ultra inter flumina Marum et Cusum locantur, dato rege Vannio gentis Quadorum.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 63장12)
Ipse capaces Heliadum crustas et inaequales berullo Virro tenet phialas:
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura V22)
cudere enim crebro possunt partemque morari, dum veniant aliae ac suppleri summa queatur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 25:9)
in quo iam genere est solis lux et vapor eius, propterea quia sunt e primis facta minutis, quae quasi cuduntur perque aëris intervallum non dubitant transire sequenti concita plaga;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:4)
Inserta phialae Mentoris manu ducta Lacerta vivit et timetur argentum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XL1)
De praetoricia folium mihi, Paule, corona Mittis et hoc phialae nomen habere iubes.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII1)
Quid tibi cum phiala, ligulam cum mittere possis, Mittere cum possis vel cocleare mihi, - Magna nimis loquimur - cocleam cum mittere possis, Denique cum possis mittere, Paule, nihil?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII12)
Quis labor in phiala?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, L1)

SEARCH

MENU NAVIGATION