라틴어 문장 검색

Qui populum convocans eos (ex parte regis) laudibus cumulavit quod non solum in fide permansissent, sed operam suam tam prompte et prudenter praestitissent, atque universis gratias egit, praemia etiam aliquibus privatim pollicitus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 4:10)
Verum statim post, tot et tantos errores cumulavit ut iis nulla fortuna, licet optima, par esse posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:6)
Missi sunt etiam quanta fieri poterat celeritate nonnulli equites ad Montem Sancti Michaelis in Cornubia, ubi Perkini uxor, domina Catharina Gordona, a marito suo relicta erat, quem in utraque fortuna unice semper dilexit, virtute nuptiali alias suas virtutes cumulans.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:6)
Ibi civibus ingentes gratias egit, eosque miris laudibus cumulavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:2)
id quod maxime conspicuum cernitur in Aristotele, qui naturalem suam philosophiam logicae suae prorsus mancipavit, ut eam fere inutilem et contentiosam reddiderit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 110:5)
Verba autem plerunque ex captu vulgi induntur, atque per lineas vulgari intellectui maxime conspicuas res secant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 120:6)
Primi generis exemplum in Aristotele maxime conspicuum est, qui philosophiam naturalem dialectica sua corrupit:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 134:1)
utpote aetate mundi grandiore, et infinitis experimentis et observationibus aucta et cumulata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:8)
Attamen longe magis conspicua invenitur forma et evidens in aliquibus instantiis, quam in aliis;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 218:4)
Conspicua etiam est in distillationibus per descensorium;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 235:1)
Rursus ferrum ignitum, et similia, tantum abest ut progressum ostendant, ut contra per retusionem et fractionem spiritus per partes compactas et crassas (quae domant et fraenant expansionem) ipsa expansio non sit omnino conspicua ad sensum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:6)
At vitrum calendare clare ostendit expansionem in aere, et conspicuam et progredientem et durantem, neque transeuntem.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 266:7)
et relaxatio earundem (postquam amplius cumulari non sustinuerint) in deorsum, quae sit refluxus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:9)
quorum vi, in pulice, musca, vermiculis, accurata corporis figura et lineamenta, necnon colores et motus prius non conspicui, non sine admiratione cernuntur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:3)
Atque haec omnia deducuntur ad sensibile per effectus conspicuos.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 384:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION