라틴어 문장 검색

Verum statim post, tot et tantos errores cumulavit ut iis nulla fortuna, licet optima, par esse posset.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 6:6)
Missi sunt etiam quanta fieri poterat celeritate nonnulli equites ad Montem Sancti Michaelis in Cornubia, ubi Perkini uxor, domina Catharina Gordona, a marito suo relicta erat, quem in utraque fortuna unice semper dilexit, virtute nuptiali alias suas virtutes cumulans.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 12:6)
Ibi civibus ingentes gratias egit, eosque miris laudibus cumulavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 13:2)
Ea vero talia sunt, quorum et penes homines (nisi sibi ipsi desint) potestas plane sit, et nos apud nosmet rationem quandam certam et explicatam habeamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:5)
At nos logicam veram singulas scientiarum provincias majore cum imperio quam penes ipsarum principia sit debere ingredi decrevimus, atque illa ipsa principia putativa ad rationes reddendas compellere quousque plane constent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 21:7)
utpote aetate mundi grandiore, et infinitis experimentis et observationibus aucta et cumulata.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 191:8)
Non enim penes eosdem est cultura scientiarum et praemium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 219:3)
at pretia et praemia scientiarum sunt penes vulgus aut principes viros, qui (nisi raro admodum) vix mediocriter docti sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 219:5)
et relaxatio earundem (postquam amplius cumulari non sustinuerint) in deorsum, quae sit refluxus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 347:9)
Nobiles genere minus invidiae expositi sunt cum honoribus cumulantur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 10:2)
Caeterum in magna regnorum et rerumpublicarum fabrica imperium amplificare et fines proferre reges penes et dominantes est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 16:3)
Siquidem quando iuvandi et nocendi potestas penes gratiosum residet, vix fiet ut alius aliquis ex proceribus magnopere potentia turgeat.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:6)
Postquam enim res diutius tanquam an aequilibro rem suspensae haesissent, tum demum unius alicuius in partes transitio victoriam refert, in eumque gratiae omnes cumulatae.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIX [ = English LI] DE FACTIONIBUS 1:18)
et tollet eum propinquus suus et comburet eum, ut efferat ossa de domo, et dicet ei, qui in penetralibus domus est: " Numquid adhuc est penes te? ". Et respondebit: "Non est"; et dicet ei: "Tace!"; non est qui recordetur nominis Domini.
(불가타 성경, 아모스서, 6장10)
Quamlibet enim hoc iudicium multis artibus probetur excultum, uno tamen cumulatur examine.
(보이티우스, De Arithmetica, Prefationes, Praefatio Boetii 2:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION