라틴어 문장 검색

item in georgicis "atque opere in medio defixa reliquit aratra". sane geminam arguit neglegen- tiam, et quod semiputata vitis est, et quod frondosa ulmus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 704)
cunabula lectuli, in qui- bus infantes iacere consuerunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 232)
pampineo pro 'pampinoso', ut 'nemus frondeum' pro 'frondosum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 53)
frondosa reducitur aestas donec ver- num tempus adveniat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 2963)
Videtisne igitur unius viri consilio non solum ortum novum populum neque ut in cunabulis vagientem relictum, sed adultum iam et paene puberem?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 33:1)
Qui cum esset in cunabulis educareturque in Solonio, qui est campus agri Lanuvini, noctu lumine apposito experrecta nutrix animadvertit puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 115:3)
qui cum esset in cunabulis educareturque in Solonio, qui est campus agri Lanuvini, noctu lumine apposito experrecta nutrix animadvertit puerum dormientem circumplicatum serpentis amplexu.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 115:3)
Quo bene librato votique potente futuro, obstitit abscisa frondosus ab arbore ramus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 41:6)
heu, frondosa prius ramis felicibus arbos, pinguibus, heu, quondam radix oleagina bacis!
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3108)
o sancta praesepis tui, aeterne rex, cunabula, populisque per saeclum sacra mutis et ipsis credita!
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus VIII Kal. Ianuarias21)
Hactenus et veterum cunabula prima deorum et causas quibus error hebes conflatus in orbe est diximus, et nostro Romam iam credere Christo;
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 21)
"illa ex parente Spiritu docta inbibit quo me inter ipsa pasceret cunabula;"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1284)
mons Idaeus ubi, et gentis cunabula nostrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 7:11)
victori chlamydem auratam, quam plurima circum purpura maeandro duplici Meliboea cucurrit, intextusque puer frondosa regius Ida veloces iaculo cervos cursuque fatigat, acer, anhelanti similis, quem praepes ab Ida sublimem pedibus rapuit Iovis armiger uncis;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 11:3)
Quin etiam in silvas, simulato numine Bacchi, maius adorta nefas maioremque orsa furorem evolat et natam frondosis montibus abdit, quo thalamum eripiat Teucris taedasque moretur, Euhoe Bacche, fremens, solum te virgine dignum vociferans, etenim mollis tibi sumere thyrsos, te lustrare choro, sacrum tibi pascere crinem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 17:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION