라틴어 문장 검색

cuius ubi ad tantam altitudinem quantae esse solum infimum cuniculi poterat pervenerunt, silentio facto pluribus locis aure admota sonitum fodientium captabant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 80:1)
quem ubi acceperunt, aperiunt rectam in cuniculum viam, nec fuit magni operis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 81:1)
ibi commissis operibus, cum e fossa in cuniculum pateret iter, primo ipsis ferramentis, quibus in opere usi erant, deinde celeriter armati etiam subeuntes occultam sub terra ediderunt pugnam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 82:1)
segnior deinde ea facta est intersaepientibus cuniculum, ubi vellent, nunc ciliciis praetentis nunc foribus raptim obiectis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 82:2)
nova etiam haud magni operis adversus eos qui in cuniculo erant excogitata res.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:1)
hoc tenui pluma completum dolium ore in cuniculum verso posuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 83:3)
inde non solum magna vis fumi sed acrior etiam foedo quodam odore ex adusta pluma cum totum cuniculum complesset, vix durare quisquam intus poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 85:1)
immolante rege Veientium vocem haruspicis, dicentis qui eius hostiae exta prosecuisset ei victoriam dari, exauditam in cuniculo movisse Romanos milites ut adaperto cuniculo exta raperent et ad dictatorem ferrent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 242:2)
Nam et laqueis falces avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION