라틴어 문장 검색

patres censuerunt, uti L. Porcius consul cum Q. Fulvio ageret ne impedimento esset quo minus comitia praetoris in locum C. Decimii subrogandi e lege haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 475:1)
quoniam praetoris subrogandi comitia ne legibus fierent, pertinacia Q. Flacci et prava studia hominum impedirent, senatum censere satis praetorum esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 482:1)
consul Q. Petilius cum primum per auspicia posset, college subrogando comitia habere iussus et Latinas edicere, comitia in ante diem tertium nonas Sextiles, Latinas in ante diem tertium idus Sextiles edixit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 181:2)
Comitia deinde consulis unius subrogandi, quae in ante diem tertium nonas Sextiles edicta erant, eo ipso die sunt confecta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 190:1)
consules eo anno agro tantum Ligurum populato, cum hostes exercitus numquam eduxissent, nulla re memorabili gesta Romam ad magistratus subrogandos redierunt et primo comitiali die consules crearunt M. Claudium Marcellum, C. Sulpicium Gallum, deinde praetores postero die L. Iulium, L. Apuleium Saturninum, A. Licinium Nervam, P. Rutilium Calvum, P. Quinctilium Varum, M. Fonteium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 537:1)
curiata per lictorem curiatum calari, id est convocari, centuriata per cornicinem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XXVII 3:2)
"An collegam subrogabis, quem ne in demortui quidem locum subrogari fas est?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 488:1)
Qui ut huc venit, quamquam populus curiatis eum comitiis regem esse iusserat, tamen ipse de suo imperio curiatam legem tulit, hominesque Romanos instituto Romuli bellicis studiis ut vidit incensos, existimavit eos paulum ab illa consuetudine esse revocandos.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 국가론, Liber Secundus 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION