라틴어 문장 검색

nam malefactores occiduntur, et alii taliter deterrentur, quod de cetero similia facere non præsumant.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 227:18)
Et non solum divitiæ perduntur per guerram, sed etiam amor Dei etparadisus et vita præsens et amici ac noti per adversam guerræfortunam taliter amittuntur, quod loco prædictorum omnia mala succedunt, et ad inferna hominis anima simul cum corpore pergere molitur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 262:10)
Resistere namque injuriæ ac violentiætibi taliter permittitur, ut a quibusdam dicatur vitium et culpa non resistereinjuriæ, si fieri potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 288:9)
Quare consulo tibi, ut non taliter eos lædas, sed ab hoc malo præceptodesistas;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 314:4)
Summo igitur ope curemus ut nostra nomina sint consequencia rebus et vere sapientes sumus, veramque sapientiam taliter possideamus ut,omnia cum timore Domini facientes, per hanc scalam, duodecim gradus habentem, qui omnes gradus procedunt a timore Domini, valeamusscandere ad regnum Dei, ad quod ille nos conducat, qui sine fine vivit et regnat. Amen. Amen.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo IV 21:1)
qui cum ab eo quaereretquem sibi ex hominibus consilarum faceret, taliter per epistolam respondit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 57:16)
unus exterior quem continuum aiunt periti, vel qui curiosius scrutati sunt, a summo ad imum directus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 9장 4:6)
Laxatis deinde ad diem unum indutiis, tertia luce milite curiosius tecto, elatis passim clamoribus, ascensus undique temptabatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 9:1)
Haecque dum more pacis ita procedunt, multorum curiosior Iulianus, novam consilii viam ingressus est, venas fatidicas Castalii recludere cogitans fontis, quem obstruxisse Caesar dicitur Hadrianus mole saxorum ingenti, veritus ne (ut ipse praecinentibus aquis capessendam rem publicam comperit), etiam alii similia docerentur:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 12장 8:1)
Isque ipse, hoc genere quo iactatum est, absolutus, cum vitae pudere deberet et culpae, non abolendae incubuit maculae, sed tamquam inter multos probrosos, solus vacuus ab omni delicto, equo phalerato insidens, discurrensque per silices, multa post se nunc usque trahit agmina servulorum, per novum quoddam insigne, curiosius spectari affectans, ut Duillium accepimus veterem, post gloriosa illa navalis rei certamina, id sibi sumpsisse ut tibicine lenius praecinente rediret ad sua post cenam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 5:1)
Taliter Beneventani per fraudem uno consilio ingerunt, ut rederent malum pro bonum;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 165)
Et taliter fideles suos ad eum venire fecit.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 1612)
uerum haec ferme communi quodam errore imperitorum philosophis obiectantur, ut partim eorum qui corporum causas meras et simplicis rimantur irreligiosos putent eoque aiant deos abnuere, ut Anaxagoram et Leucippum et Democritum et Epicurum ceterosque rerum naturae patronos, partim autem, qui prouidentiam mundi curiosius uestigant et impensius deos celebrant, eos uero uulgo magos nominent, quasi facere etiam sciant quae sciant fieri, ut olim fuere Epimenides et Orpheus et Pythagoras et Ostanes, ac dein similiter suspectata Empedocli catharmoe, Socrati daemonion, Platonis το` ἀγαθόν. gratulor igitur mihi, cum et ego tot ac tantis uiris adnumeror.
(아풀레이우스, 변명 25:1)
innumerabilia genera piscium enumerat, quae scilicet curiose cognorat.
(아풀레이우스, 변명 37:2)
"Impertite sermonis non quidem curiosum, sed qui velim scire vel cuncta vel certe plurima:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:11)

SEARCH

MENU NAVIGATION