라틴어 문장 검색

Verum in experientiae vero curriculo eoque ad nova opera producendo, Divina Sapientia omnino et ordo pro exemplari sumenda sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 155:7)
quod fieri non possit, ut recte procedatur in curriculo, ubi ipsa meta non recte posita sit et defixa.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 181:3)
Solet autem mens humana, in hoc inventionis curriculo, tam laeva saepenumero et male composita esse, ut primo diffidat, et paulo post se contemnat;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 267:1)
ita ut curriculum interpretationis quandoque in illas desinat, et per illas perficiatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 344:8)
Inter praerogativas instantiarum ponemus loco vicesimo secundo Instantias Curriculi, quas etiam Instantias ad Aquam appellare consuevimus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 429:1)
adeo ut fortior sit earum fuga ab istis interjacentibus quam desiderium uniendi se cum partibus sui similibus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 458:16)
Instantiae Curriculi:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 499:29)
Sunt tamen qui, licet liberis careant, tamen memoriae suae incuriosi sunt et cogitationes vitae tantum curriculo terminant, et tempora futura ut ad se nihil pertinentia ducunt.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, VIII. DE NUPTIIS ET COELIBATU 1:6)
Jam olim, quum de interpretatione Celsiana a doctissimo Des tangs edita verba facerem, jure optimo summis laudibus extuli egregia in Celsum merita viri clarissimi Targae, qui, quamvis saepius morborum taedio vel rerum publicarum vicibus ab incepto distractus, nihilo minus per totum fere vitae curriculum, quod ei satis longum obtigit, summam operam dedit ut e Celsi contextu expungeret menda innumera quibus conspurcatae erant omnes editiones antiquiores.
(켈수스, De Medicina introduction, Praefatio.12)
omnis quae mobile Ponti aequor et Adriacas tellus interiacet undas squalet inops pecudum, nullis habitata colonis, instar anhelantis Libyae, quae torrida semper solibus humano nescit mansuescere cultu.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:21)
cum gesta superni curriculi totosque diu perspexerit actus, exaequat damnum meritis et muta ferarum cogi vincla pati.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:284)
omne, quod Oceanum fontesque interiacet Histri, unius incursu tremuit;
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Primus 1:115)
quantum Cytherea sereno curriculo Phoebique comes Cyllenius erret.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:224)
Vetus illi cupido erat curriculo quadrigarum insistere nec minus foedum studium cithara ludicrum in modum canere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 14장1)
neque enim domus munimentis saeptae vel templa muris cincta aut quid aliud morae interiacebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 38장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION