라틴어 문장 검색

Deinde ubi lux adventabat, defessis iam hostibus ac paulo ante somno captis, de improuiso vigiles, item cohortium turmarum legionum tubicines simul omnis signa canere, milites clamorem tollere atque portis erumpere iubet.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 99장2)
habet tubicen quoque Graecus et praeco concursum.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 4:4)
Nos quoque evincamus omnia, quorum praemium non corona nec palma est nec tubicen praedicatum!
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 16:4)
Itaque cursoris moratur pedes, sutoris aut fabri manus inpediet;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 20:3)
Quod raro cursoribus evenit, hieran fecimus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 5:2)
O quam cuperem illi nunc occurrere aliquem ex his trossulis in via cursores et Numidas et multum ante se pulveris agentem !
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 9:2)
Omnes iam sic peregrinantur, ut illos Numidarum praecurrat equitatus, ut agmen cursorum ;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 20, letter 123 7:1)
tubicinum, cornicinum, omnis generis aenatorum tanta turba, tantus concentus, ut etiam Claudius audire posset.
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 10:3)
cursores, quom intra exiguum spatium de uelocitate eorum iudicetur, id saepe in exercitationem decurrunt, quod semel decursuri sunt in certamine.
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., chapter pr 4:7)
Cursor cretam prior contigit ;
(세네카, 행복론, Liber V 13:2)
Sic sunt nauticis corpora ferendo mari dura, agricolis manus tritae, ad excutienda tela militares lacerti valent, agilia Sunt membra cursoribus ;
(세네카, De Providentia, book 1 49:1)
vestris quidem pedibus comparatus, debilis cursor sum.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 89:3)
Clausus ab umbroso qua tundit pontus Averno fumida Baiarum stagna tepentis aquae, qua iacet et Troiae tubicen Misenus harena, et sonat Herculeo structa labore via;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 181)
quid tum Roma fuit, tubicen uicina Curetis cum quateret lento murmure saxa Iouis?
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 44)
"adde Hymenaee modos, tubicen fera murmura conde:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 437)

SEARCH

MENU NAVIGATION