라틴어 문장 검색

pro dactylico poni non poterit anapaestus aut spondeus, nec paean eadem ratione brevibus incipiet ac desinet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 305:4)
tu nunc laurus Agamemnonias accipe victrix, tibi multifora tibia buxo solemne canit, tibi fila movent docta puellae . carmine molli, tibi votivam matres Graiae lampada iactant:
(세네카, 아가멤논 7:9)
non si molles comitata viros tristis Iaceret bracchia tecum quae turritae turba parenti pectora, rauco concita buxo, ferit ut Phrygium lugeat Attin, non est lacrimis, Cassandra, modus, quia quae patimur vicere modum.
(세네카, 아가멤논 12:6)
vulgari buxo sordida cera fuit.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 235)
non hic Dindyma nec crepante buxo Curetas Berecynthiam sonantes, non Bacchum trieterica exserentem describam et tremulas furore festo ire in Bassaridas vel infulatos aram ad turicremam rotare mystas.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Felicem37)
qualis Siculae sub rupibus Aetnae Naidas Ennaeas inter Diana feroxque Pallas et Elysii lucebat sponsa tyranni, iamque movent gressus thiasisque Ismenia buxus signa dedit, quater aera Rheae, quater enthea pulsant terga manu variosque quater legere recursus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:68)
quis non in funere cunctos Heliadum ramos lacrimosaque germina dixit et Phrygium silicem atque ausum contraria Phoebo carmina nec fida gavisam Pallada buxo?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in patrem Suum34)
tunc plurima buxus aeraque taurinos sonitu vincentia pulsus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권27)
"non haec trieterica vobis nox patrio de more venit, non orgia Cadmi cernitis aut avidas Bacchum scelerare parentes, nebridas et fragiles thyrsos portare putastis imbellem ad sonitum maribusque incognita veris foeda Celaenaea committere proelia buxo?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권270)
"insano veluti Teumesia thyias rapta deo, cum sacra vocant Idaeaque suadet buxus et a summis auditus montibus Euhan:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권43)
gemina aera sonant Idaeaque terga et moderata sonum vario spiramine buxus.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권112)
"quove has traxisti gurgite vires, imbelli famulate deo solumque cruorem femineis experte choris, cum Bacchica mugit buxus et insanae maculant trieterida matres?"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권212)
eaeque catenae ex ea materia comparentur, cui nec caries nec vetustas nec umor possit nocere, id est e buxo, iunipero, olea, robore, cupresso ceterisque similibus praeter quercum, cum ea se torquendo rimas faciat quibus inest operibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 3장4)
dicitur autem et 'haec buxus' et 'hoc buxum', ut et torno rasile buxum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6162)
item 'hoc buxum', licet et 'haec buxus' dicatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 7663)

SEARCH

MENU NAVIGATION