라틴어 문장 검색

ad hoc senatus praescripserat, duas quisque faenoris partis in agris per Italiam conlocaret.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 17장2)
et lege lata saevitiam creditorum coercuit, ne in mortem parentum pecunias filiis familiarum faenori darent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 13장2)
Romae testamenta et orbos velut indagine eius capi, Italiam et provincias immenso faenore hauriri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 42장9)
talis hortos extruit et per haec suburbana incedit et tantis agrorum spatiis, tam lato faenore exuberat?
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 53장12)
quae a me habes, horti et faenus et villae, casibus obnoxia sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 55장10)
Faenus agitare et in usuras extendere ignotum;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 26장 1:1)
at illis vix decimae super portiones erant, isdem erga aliena sumptibus quibus sua prodegerant, cum rapacissimo cuique ac perditissimo non agri aut faenus sed sola instrumenta vitiorum manerent.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장5)
quin etiam, cum illa fundum secunda fortuna emisset in diem neque post calamitatem versuram facere potuisset, ille se interposuit pecuniamque sine faenore sineque ulla stipulatione credidit, maximum existimans quaestum, memorem gratumque cognosci, simulque aperiens se non fortunae, sed hominibus solere esse amicum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 9장 5:1)
omnibus uero circa eum atque etiam parte magna senatus gratuito aut leui faenore obstrictis, ex reliquo quoque ordinum genere uel inuitatos uel sponte ad se commeantis uberrimo congiario prosequebatur, libertos insuper seruulosque cuiusque, prout domino patronoue gratus qui esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 27장 1:2)
notauitque aliquos, quod pecunias leuioribus usuris mutuati grauiore faenore collocassent.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 39장 1:3)
nam et inuecta urbi Alexandrino triumpho regia gaza tantam copiam nummariae rei effecit, ut faenore deminuto plurimum agrorum pretiis accesserit, et postea, quotiens ex damnatorum bonis pecunia superflueret, usum eius gratuitum iis, qui cauere in duplum possent, ad certum tempus indulsit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 41장 1:2)
postea faenus apud Heluetios exercuit ibique diem obiit superstitibus uxore Vespasia Polla et duobus ex ea liberis, quorum maior Sabinus ad praefecturam urbis, minor Vespasianus ad principatum usque processit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Vespasianus, 1장 3:1)
multis occulto crescit res fenore.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0144)
Fufidius vappae famam timet ac nebulonis[dives agris, dives positis in fenore nummis]:
(호라티우스의 풍자, 1권, 02장6)
"viginti milia faenus pigneribus positis, argenti vascula puri, sed quae Fabricius censor notet, et duo fortes de grege Moesorum."
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura IX66)

SEARCH

MENU NAVIGATION