라틴어 문장 검색

fesso si deficit agmine miles, utitur auxiliis damni securus, et astu debilitat saevum cognatis viribus Histrum et duplici lucro committens proelia vertit in se barbariem nobis utrimque cadentem.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:90)
nam fere vastitas instantis laboris animos debilitat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 18장 2:2)
regressusque et pro muris, modo semet adflictando, modo singulos nomine ciens, praemiis vocans, seditionem coeptabat, adeoque commoverat ut signifer legionis sextae signum ad eum transtulerit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 81장2)
sed multa adgerebantur etiam insontibus periculosa, cum super tot senatores adversos facundissimis totius Asiae eoque ad accusandum delectis responderet solus et orandi nescius, proprio in metu qui exercitam quoque eloquentiam debilitat, non temperante Tiberio quin premeret voce vultu, eo quod ipse creberrime interrogabat, neque refellere aut eludere dabatur, ac saepe etiam confitendum erat ne frustra quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 67장3)
quinquaginta hominum milia eo casu debilitata vel obtrita sunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 63장3)
iamque et Albani Hiberique prensare, detrudere, ancipitem pugnam hostibus facere, quos super eques et propioribus vulneribus pedites adflictabant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 35장6)
et magno inter barbaros proelio victor rex, dein secunda fortuna ad superbiam prolapsus pulsusque ac rursus Langobardorum opibus refectus per laeta per adversa res Cheruscas adflictabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 17장7)
ille ut erat reclinis et nescio similis, solitum ita ait per comitialem morbum quo prima ab infantia adflictaretur Britannicus, et redituros paulatim visus sensusque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장7)
Clodius Quirinalis, quod praefectus remigum, qui Ravennae haberentur, velut infimam nationum Italiam luxuria saevitiaque adflictavisset, veneno damnationem anteiit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 30장3)
nam quo modo nobilis equos cursus et spatia probant, sic est aliquis oratorum campus, per quem nisi liberi et soluti ferantur, debilitatur ac frangitur eloquentia.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 2:1)
Ceterum Italia gravius atque atrocius quam bello adflictabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 56장1)
nec Antonius ultra institit, memor laboris ac vulnerum, quibus tam anceps proelii fortuna, quamvis prospero fine, equites equosque adflictaverat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 18장8)
ipsum Vitellium ne prosperis quidem parem, adeo ruentibus debilitatum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장6)
circumsteterat Civilem et alius metus, ne quarta decima legio adiuncta Britannica classe adflictaret Batavos, qua Oceano ambiuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 79장8)
proficiscitur eo pater non ita magna cum manu, celans, quantum vulnus accepisset, quod prius ad hostem pervenire cupiebat, quam de male re gesta fama ad suos perveniret, ne cognita filii morte animi debilitarentur militum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 6장 1:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION