라틴어 문장 검색

Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, deinde fluere desiit, uel capitis doloribus conflictentur necesse est, uel in articulis aliquas exulcerationes grauis habeant, uel aliquo morbo etiam debilitentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 7:1)
Vna est, qua corpus non alitur, et naturaliter semper aliquis decedentibus, nullis uero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur, et nisi occurritur, tollit:
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 1:3)
At cum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum * facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole uel ad ignem.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 8:1)
Harum ingens dolor esse consueuit, isque hominem saepe debilitat et quosdam non dimittit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 29장 1:3)
At si nerui iuxta sunt, ignis alienus est, ne uel distendantur, uel membrum debilitent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 2장 4:5)
Omniumque, quae loco suo non sunt, caro emacrescit, magisque in proximo membro quam ulteriore, ut puta, si umerus loco suo non est, maior in eo ipso fit quam in brachio, maior in hoc quam in manu macies.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 5:1)
Stomachum autem infirmum indicant pallor, macies, praecordiorum dolor, nausea, et nolentium vomitus, in jejuno dolor capitis.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., VIII Stomacho laborantibus quae agenda sint. 2:1)
Ex quo casu, quamvis vita redditur, tamen id fere membrum debilitatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, IV Mala signa aegrotorum. 7:3)
Quibus in pueritia sanguis ex naribus fluxit, dein fluere desiit, hi vel capitis doloribus conflictentur necesse est, vel in articulis aliquas exulcerationes graves habeant, vel aliquo morbo etiam debilitentur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 7:1)
Una est, qua corpus alitur, et naturaliter semper aliquibus decedentibus, nullis vero in eorum locum subeuntibus, summa macies oritur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, XXII De tabe, ejusque speciebus. 1:3)
At quum urina super potionum modum etiam sine dolore profluens maciem et periculum facit, si tenuis est, opus est exercitatione et frictione, maximeque in sole, vel ad ignem:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVII De vulvae morbo. 8:1)
isque hominem saepe debilitat:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXIX De Coxarum morbis. 1:4)
At si nervi juxta sunt, ignis alienus est, ne vel distendantur hi, vel membrum debilitent:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 4:5)
major in hoc, quam in manu, macies.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XI De ossibus luxatis. 5:3)
cum pallida nudis ossibus horrorem dominis praeberet imago decolor et macies occursu laederet omnes, aut pueris latura metus aut taedia mensis aut crimen famulis aut procedentibus omen, et nihil exhausto caperent in stipite lucri:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:75)

SEARCH

MENU NAVIGATION