라틴어 문장 검색

deque eo certamine quod aput Mausoli sepulcrum a scriptoribus inclutis decertatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 1:2)
Ad eas laudes decertandas venisse dicuntur viri nobiles ingenio atque lingua praestabili, Theopompus, Theodectes, Naucrates;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 7:1)
Cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum imperio decertatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 3:2)
Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum, nimis bonum imperatorem signis conlatis non decertare, nisi summa necessitudo aut summa occasio data esset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, III 7:2)
Idaeus enim, cum inter Aiacem et Hectorem decertantes armis intercederet, his ad eos verbis usus est:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 19:2)
Quamprimum enim Lincolniam venit (ubi festum Paschatis celebravit) certior factus est baronem Lovellum, Humphredum et Thomam Staffordos (qui antea apud Colcestriam asyli privilegio se muniverant) ex asylo erepsisse, sed quem locum petiissent neminem scire.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 24:5)
In quo concilio rex ipse (qui multas animo suspiciones agitabat quarum nemo conscius esset) manifesto in eam sententiam propendebat ut praelio quamprimum decertarent.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 13:12)
Non dico quin frater contra fratrem antehac in illa familia arma sumpserit et pro imperio decertarit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 21:14)
In quibus ludis contigit ut Iacobus Parkerus eques auratus et Hugo Vaughanus (unus ex regis ostiariis), inter se altercantes de insignibus quibusquam quae rex caeremoniarum dederat Vaughano gestanda, hastis decertare consenserunt.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 16:2)
Etenim cum fronte copiarum suarum oblitus salutis suae temere dimicaret, a rebellibus captus est, sed statim ereptus.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 32:10)
Comes, cum castrum liberatum et hostem retrocessisse comperisset, in Scotiam celeriter perrexit, sperans se regem Scotiae assecuturum ut praelio cum eo decertaret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM OCTAVUM 4:8)
Unde enim forenses querimoniae, nisi quod uel ui uel fraude nolentibus pecuniae repetuntur ereptae?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, V 1:23)
, post diem VI quam Africam [Caesar] attigit, in campis planissimis purissimisque ab hora diei quinta usque ad solis occasum est decertatum.
(카이사르, 아프리카 전기 19:6)
Simul illud grave ac miserum videbatur, perpaucos de summa rerum ac de salute omnium decertare;
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:4)
Itaque hoc animo est decertatum, ut neque maritimis nauticisque sollertia atque ars praesidium ferret, neque numero navium praestantibus multitudo prodesset, neque electi ad virtutem e tanta multitudine viri virtuti nostrorum possent adaequare.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION