라틴어 문장 검색

saxum iam colla tenebat, oraque duruerant, signumque exsangue sedebat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 64:17)
Dumque ea contrecto, totum durescere sensi corpus et inducta condi praecordia terra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 59:21)
Sic et curalium quo primum contigit auras tempore, durescit:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 32:5)
Attamen est addendum meliores animadversiones decidere, cum desint praestantia proposita, bona, humanitatis et sensus plenus intellectus, quae cunctis societatibus nobilem liberalemque cursum comparare valeant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 233:6)
hoc solum scimus, quod traditur esse Deum, quem non genitus genitor generaverit, unus et unum, integer integrum, non coeptum sed tamen ortum, et conperpetuum retro Patris et Patre natum, sed nec decisus Pater est, ut pars Patris esset Filius, extendens nec se substantia tractim produxit minuitque aliquid de numine pleno, dum mutata novum procudit portio Natum.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 385)
te decisa suum, Laride, dextera quaerit semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 18:9)
Ingentem quercum decisis undique ramis constituit tumulo fulgentiaque induit arma, Mezenti ducis exuvias, tibi, magne, tropaeum, bellipotens:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 1:3)
Limus ut hic durescit et haec ut cera liquescit uno eodemque igni, sic nostro Daphnis amore.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA VIII. DAMON, ALPHESIBOEUS64)
Alternis idem tonsas cessare novalis et segnem patiere situ durescere campum;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 3:1)
it, redit et narrat, Voltcium nomine Menam, praeconem, tenui censu, sine crimine, notum et properare loco et cessare et quaerere et uti, gaudentem parvisque sodalibus et lare certo et ludis et post decisa negotia Campo.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 736)
unde simul primum me dimisere Philippi, decisis humilem pennis inopemque paterni et laris et fundi, paupertas impulit audax ut versus facerem:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 2권, poem 226)
unum, ne quis eos antiquitatis nimius admirator in Gracchorum Catonisque et aliorum similium lectione durescere velit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 108:2)
hoc enim loco praeter nomen cetera propriis decisa sunt verbis, verum non pastor Menalcas, sed Vergilius est intelligendus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 266:1)
nam si nobis sola materia fuerit ex litibus, necesse est deteratur fulgor et durescat articulus et ipse ille mucro ingenii cotidiana pugna retundatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 217:2)
mundum revelli sedibus totum suis ipsosque rupto crederes caelo deos decidere et atrum rebus induci chaos.
(세네카, 아가멤논 10:30)

SEARCH

MENU NAVIGATION