라틴어 문장 검색

deinde adeo impatiens fuit differendae voluptatis, quam ingentem crudelitas eius sine dilatione poscebat, ut in xysto maternorum hortorum, qui porticum a ripa separat, inambulans quosdam ex illis cum matronis atque aliis senatoribus ad lucernam decollaret.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 113:1)
Flamininus praetor inter cenam a meretrice rogatus, quae aiebat numquam se uidisse hominem decollari, unum ex damnatis occidit.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 9, Flamininus in cena reum puniens.2)
Decollatus itaque martyr fortissimus ibidem accepit coronam uitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 2:11)
Decollatus est ibi etiam tum miles ille, qui antea superno nutu correptus, sanctum Dei confessorem ferire recusauit;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. VII. 3:2)
quem ad locum quidem, quo decollandus erat, secutus est Uilfrid clericus illius, desiderans cum eo, tametsi ipso multum prohibente, pariter occumbere.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XIX. 3:7)
haec Verginio vociferanti succlamabat multitudo nec illius dolori nec suae libertati se defuturos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 539:1)
obsecro vos, Tarquinii tribuni plebis, putate me ex media contione unum civem succlamare, 'bona venia vestra liceat ex his rogationibus legere quas salubres nobis censemus esse, antiquare alias'.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 431:1)
ad hoc cum succlamatum esset duplici quidem vallo et fossa et tamen in ingenti metu esse, habetis igitur inquit adfatim lignorum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 347:1)
sub hane vocem haud minus ferociter, daret utrum vellet, succlamatum est;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 178:3)
tertio testibus datis, cum, praeterquam quod omnibus probris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pavorisque initium a praetore ortum, ab eo desertos milites, cum haud vanum timorem ducis crederent, terga dedisse, tanta ira accensa est ut capite anquirendum contio succlamaret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 37:2)
cum per omnem orationem satis frequenti assensu succlamatum esset, tum vero ea vociferatio simul indignantium minitantiumque, partim iubentium bonum animum habere regem, exorta est ut finem dicendi faceret, tantum iussis ad iter se parare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 569:1)
et quidam ausi sunt media ex contione succlamare abite hinc, ne, qui pauci supersumus, propter vos pereamus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 566:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION