라틴어 문장 검색

aut de serpente, quo Scipio traditur genitus, et lupa Romuli et Egeria Numae.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 63:1)
ut qui Romulum Martis filium educatumque a lupa dicat, in argumentum caelestis ortus utatur his, quod abiectus in profluentem non potuerit exstingui, quod omnia sic egerit, ut genitum praeside bellorum deo incredibile non esset, quod ipsum quoque caelo receptum temporis eius homines non dubitaverint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 193:1)
Inde suffusio luridae bilis et decolor vultus tabesque in se et retorridi digiti articulis nervorumque sine sensu iacentium torpor aut palpitatio sine intermissione vibrantium.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 16:4)
Lupa expositis infantibus oblita feritatis, placida uelut fetibus suis ubera praebuisse fertur.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 9:9)
sic lupa uenit ad infantes;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 9:10)
tunc virgatas India tigres decolor horret;
(세네카, 파이드라 4:36)
tu criminis auctor nutritus duro, Romule, lacte lupae:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 612)
sanguinis altricem non pudet esse lupam.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 121)
optima nutricum nostris lupa Martia rebus, qualia creuerunt moenia lacte tuo!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 130)
te modo uiderunt iteratos Bactra per ortus, te modo munito Sericus hostis equo, hibernique Getae, pictoque Britannia curru, ustus et Eoa decolor Indus aqua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 34)
"te toga picta decet, non quem sine matris honore nutrit inhumanae dura papilla lupae."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 430)
praebuit intrepido mammas lupa feta Quirino;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 53)
illius orbem Martigenae, lupa, Thybris, Amor, Mars, Ilia complent.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 173)
videas hic crasso fusa metallo antra Rheae fetamque lupam, quam fauce retecta blandiri quoque terror erat;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 9)
"didicit pugnas libroque relegit quae gereret campo, primus vix coeperat esse ex infante puer, rabidam cum forte cruentis rictibus atque escas ieiuna fauce parantem plus catulis stravit (fuerant nam fragmina propter) arrepta de caute lupam, fractusque molari dissiluit vertex et saxum vulnere sedit, sic meus Alcides, Nemeae dum saltibus errat, occurrit monstro vacuus, non robora portans, non pharetras;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 80)

SEARCH

MENU NAVIGATION