라틴어 문장 검색

Plurimos autem scio qui amoris noverunt perfectione ditari, alios vero novi qui solius spei nutrientis lacte aluntur;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 2:7)
Hunc florem non urit hyems, non decoquit estas.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 10:7)
Fractus amore Paris, Veneris decoctus in igne, Militat in Venerem;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 22:10)
"Nil nisi diuinum sapit hec sentencia, tanti Prouida consilii, que sic racionis in igne Decoquitur quod nulla manent uestigia fecis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:1)
Sunt tamen in multo lactis torrente natantes.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 24:4)
Iste calor siccat uiciorum flumina, sordes Purgat et a uicio uirtutis decoquit aurum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEXTUS 6:27)
Si forti fortem clauoque retundere clauum Vellemus, numquid uni concludere posset E nostris unus, primo quem fouit ab euo Thesiphone, quem lacte suo potauit Herinis?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:14)
nunc clibano caloris decoquitur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:14)
Hiems semina sepulta gremio terrae matris inviscerat, ver inclusa excarcerat, aestas decoquit messes, autumnus suas exhibet ubertates.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:26)
Et quamvis illud commissum non rubigo corrosionis dente demordeat, nec vel peculantis furis sophisma subripiat, [0463B] ipsum tamen decoquentis caloris latrocinio turpiori, turpius evanescit.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 50:4)
Eruditio et studiumcibos tuos spirituales decoquat.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 24:2)
Sed si aliquid philosophorum huiusmodi reposuistiin cordis armariolo, largire mihi discipulo, et ego fideli memoriae commendabo, ut quandoque condiscipulis lacte philosophico educatis delicatissimum largiripossum alimentum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 107:7)
Propter quod dicimus, quod sicut calor digestivus duplicis est virtutis et unam virtutem habet, inquantum est calor ignis secundum se consideratus, quae est alterare et separare ea quae sunt diversi generis, et decoquere, alteram habet, inquantum est instrumentum animae, quae est principium vitae, secundum quam terminat digerendo ad formam vivi, ita etiam caelestis motus duplicis est virtutis:
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 13:5)
His ergo refutatis dicimus cum Aristotele in II De causis proprietatum elementorum et planetarum, quod cum cadit aqua viri in matricem mulieris, decoquitur in ea decoctione forti et fit frustum carnis, et creatur in eo anima iussu Dei.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 5. In quo genere causae fatum incidat 8:9)
Ingressus sum in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham meam cum unguentis meis, manducavi panem meum cum melle meo, bibi vinum meum cum lacte meo.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION