라틴어 문장 검색

Coniux vero eiusdem Hludowici, Hermengarda nomine, inimicitia contra Bernardo, Langubardorum regem, orta est, mandans ei, quasi pacis gratia ad se venire.
(Andreas Bergomas, Chronicon, 81)
Anticus hostis, qui semper contra dilectionem inimicitiam querit, exsurgentes per malos homines, inter se occulte dicentes:
(Andreas Bergomas, Chronicon, 163)
Erant cum Godofrido in expeditione praedicta Sclavi, qui dicuntur Wilzi, qui propter antiquas inimicitias, quas cum Abodritis habere solebant, sponte se copiis eius coniunxerunt;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 808 185:1)
Condicto itaque uterque exercitus placiti die advenerunt ad dictum locum, praeter Hugonem abbatem, qui dolore pedum ab hac profectione se abstinuit, sed nil ibi prospere egerunt, verum cum magno dedecore rediere ad sua.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 25:3)
Franci qui in Francia remanserant, ut inimicitias et odium, quod habebant contra Odonem regem, panderent, Remis adunati consilium inierunt adversus eum, ut die purificationis sanctae Mariae in eodem, iterum convenirent loco et quod invicem firmaverant manifestis indiciis demonstrarent.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCIII 50:1)
Si nece dignetur murem leo, nonne leoni Dedecus et muri ceperit esse decus?
(ANONYMUS NEVELETI, De leone et mure 20:8)
Natis ut michi dedecus ornem, Sufficeret caude pars michi parua tue.
(ANONYMUS NEVELETI, De simia et uulpe 60:4)
Incisum nodo, prefecte, duellum, Dedecus explanet ille uel ille suum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:62)
ea namque tabes si foras corporis prospirauit, maiore dedecore quam noxa diffunditur;
(아풀레이우스, 변명 48:2)
uolui et Aemilianum damno adfici et Crassum testimonii sui dedecore prostitui.
(아풀레이우스, 변명 58:2)
Testor igitur te, Claudi Maxime, uosque, qui in consilio estis, uosque etiam, qui tribunal mecum adsistitis, haec damna et dedecora morum eius patruo huic et candidato illo socero adsignanda meque posthac boni consulturum, quod talis priuignus curae meae iugum ceruice excusserit, neque postea pro eo matri eius supplicaturum.
(아풀레이우스, 변명 97:1)
"At tu hic larvale simulacrum cum summo dedecore nostro viseris."
(아풀레이우스, 변신, 1권 6:12)
"Nec postea debilis ac sic ridiculus Lari me patrio reddere potui sed capillis hinc inde laterum deiectis aurium vulnera celavi, nasi vero dedecus linteolo isto pressim agglutinato decenter obtexi."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:90)
"Nec possum repperire cur iustae ultionis, qua contra latronse deterrimos commotus sum, nunc istum reatum sustineam, cum nemo possit monstrare vel proprias inter nos inimicitias praecessisse ac ne omnino mihi notos illos latrones usquam fuisse;"
(아풀레이우스, 변신, 3권 4:22)
"Etiamne tu, busti cadaver extremum et vitae dedecus primum et Orci fastidium solum, sic nobis otiosa domi residens lusitabis, nec nostris tam magnis tamque periculosis laboribus solacium de tam sera refectione tribues?"
(아풀레이우스, 변신, 4권 7:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION