라틴어 문장 검색

' Nam cum urbes semel totas dixisset, sedes delubraque addidit, quae sunt ipsa quoque in urbibus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXV 10:8)
Nos autem non Capitolium aliquod aut Pyramidem hominum superbiae dedicamus aut condimus, sed templum sanctum ad exemplar mundi in intellectu humano fundamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 295:5)
Atque universus senatus aram Amicitiae tanquam deae dedicavit propter arctam inter eos amicitiam.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 4:11)
Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.
(불가타 성경, 호세아서, 4장14)
Et oblitus est Israel factoris sui et aedificavit delubra; et Iudas multiplicavit urbes munitas. Et mittam ignem in civitates eius, et devorabit aedes illius.
(불가타 성경, 호세아서, 8장14)
Argentum enim meum et aurum tulistis et pretiosa bona mea intulistis in delubra vestra.
(불가타 성경, 요엘서, 4장5)
et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastophoria et imposuerunt eis ianuas.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 4장57)
Et factum est, ut audierunt gen tes in circuitu quia aedificatum est altare, et dedicatum est sanctuarium sicut prius, iratae sunt valde
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장1)
aras autem, quas alienigenae per plateam exstruxerant, itemque delubra demoliti sunt
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 10장2)
templum vero in pecuniae quaestum sicut cetera delubra gentium habiturum, et per singulos annos venale sacerdotium facturum,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장3)
procul arceat altus Iuppiter, ut delubra Numae sedesque Quirini barbaries oculis saltem temerare profanis possit et arcanum tanti deprendere regni.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:31)
Mavors, sanguinea qui cuspide verberat urbes, et Venus, humanas quae laxat in otia curas, aurati delubra tenent communia templi.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Magnete11)
tibi corniger Hammon et dudum taciti rupere silentia Delphi, te Persae cecinere magi, te sensit Etruscus augur et inspectis Babylonius horruit astris, Chaldaei stupuere senes Cumanaque rursus intonuit rupes, rabidae delubra Sibyllae.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:82)
iam mihi cernuntur trepidis delubra moveri sedibus et claram dispergere limina lucem adventum testata dei;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:4)
terribiles intus thiasi vesanaque mixto concentu delubra gemunt;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:103)

SEARCH

MENU NAVIGATION