라틴어 문장 검색

alter, vergentibus annis In senium, longoque togae tranquillior usu, Dedidicit iam pace ducem;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 2:62)
Verbera securi solitus leo ferre magistri Insertamque pati blandus in ora manum Dedidicit pacem subito feritate reversa, Quanta nec in Libycis debuit esse iugis.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LXXV1)
Quod mihi vix unus toto liber exeat anno, Desidiae tibi sum, docte Potite, reus.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXX1)
Valerius Martialis Prisco suo S. Scio me patrocinium debere contumacissimae trienni desidiae;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr1)
desidiae cordi vobis sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 6121)
mire autem multa congesta, ne possit de legatorum desidia queri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 2443)
hinc gignebatur fuga desidiae voluptatumque contemptio, ex quo laborum dolorumque susceptio multorum magnorum recti honestique causa et earum rerum quae erant congruentes cum praescriptione naturae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 29:2)
ita nobismet ipsis accidit ut, quamquam essent multo magis alia lugenda, tamen hoc doleremus quod, quo tempore aetas nostra perfuncta rebus amplissimis tamquam in portum confugere deberet non inertiae neque desidiae, sed oti moderati atque honesti, cumque ipsa oratio iam nostra canesceret haberetque suam quandam maturitatem et quasi senectutem, tum arma sunt ea sumpta, quibus illi ipsi, qui didicerant eis uti gloriose, quem ad modum salutariter uterentur, non reperiebant.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 2장 3:1)
Nam ut semel e Piraeo eloquentia evecta est, omnis peragravit insulas atque ita peregrinata tota Asia est, ut se externis oblineret moribus omnemque illam salubritatem Atticae dictionis et quasi sanitatem perderet ac loqui paene dedisceret.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 13장 3:2)
audies tum quidem etiam verba quaedam non trita Romae, sed haec mutari dediscique possunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 46장 3:5)
Nihil autem magis cavendum est senectuti, quam ne languori se desidiaeque dedat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 158:3)
rerum est silva magna, quam cum Graeci iam non tenerent ob eamque causam iuventus nostra dedisceret paene discendo, etiam Latini, si dis placet, hoc biennio magistri dicendi exstiterunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 93:2)
dediscendae tibi sunt sportellae et artologam tui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 20 2:3)
deinde etiam vereor (licet enim verum dicere) ne nescio quid illud, quod solebas, dediscas et obliviscare, cenulas facere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 24 3:3)
haec igitur, quae mihi tecum communis est, societas studiorum atque artium nostrarum, quibus a pueritia dediti ac devincti soli prope modum nos philosophiam veram illam et antiquam, quae quibusdam oti esse ac desidiae videtur, in forum atque in rem p. atque in ipsam aciem paene deduximus, tecum agit de mea laude ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS: AD SENATVM ET CETEROS, letter 4 24:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION