라틴어 문장 검색

Nuntiataque defectione Abodritorum et Sclaomiri comitibus tantum, qui iuxta Albim in praesidio residere solebant, ut terminos sibi commissos tuerentur, per legatum mandavit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 245:1)
Causa defectionis erat, quod regiam potestatem, quam Sclaomir eatenus post mortem Thrasconis solus super Abodritos tenebat, cum Ceadrago filio Thrasconis partiri iubebatur;
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 817 245:2)
Periit in eo proelio Dragamosus socer Liudewiti, qui in exordio defectionis relicto genero Bornae se coniunxerat.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 819 255:3)
Mense Ianuario conventus ibidem habitus, in quo de Liudewiti defectione deliberatum est, ut tres exercitus simul ex tribus partibus ad devastandam eius regionem atque ipsius audaciam coercendam mitterentur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 820 260:2)
Post haec Hludowicus rex dirigit Heinricum quendam e suis principibus, qui pergeret cum Hludowico et Karlomanno contra Bosonem tyrannum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:1)
Ipse vero et frater eius cum reliquo exercitu Burgundiam petentes civitates, quas tyrannus invaserat, receperunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXX 12:4)
Berardus quoque quidam ab Italia veniens Bosonem tyrannum non sinebat quietum esse.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXII 18:6)
Nos sepelit uenter, nostri sumus esca tyranni.
(ANONYMUS NEVELETI, De ranis a Ioue querentibus regem 24:12)
uel inde ante aram Bathylli statua a Polycrate tyranno dicata, qua nihil uideor effectius cognouisse;
(아풀레이우스, 플로리다 15:11)
uerum haec quidem statua esto cuiuspiam puberum, qui Polycrati tyranno dilectus Anacreonteum amicitiae gratia cantilat;
(아풀레이우스, 플로리다 15:19)
et natu Samius et pulchritudine adprime insignis et psallendi musicaeque omnis multo doctissimus ac ferme id aeui, quo Polycrates Samum potiebatur, sed haudquaquam philosophus tyranno dilectus est.
(아풀레이우스, 플로리다 15:21)
adeo ille praepotens tyrannus sic parcus hordei fuit, ui edacium iumentorum famem corporum humanorum largitione sedaret.
(아풀레이우스, 변신, 7권 14:8)
tyrannus extollitur et est sine curis,
(ARCHIPOETA, V47)
iam tyranno Siculo Siculi detrectant;
(ARCHIPOETA, IX125)
Nam Northanhymbri eo tempore, ut diximus, legitimum regem suum, Osbyrht nomine, regno expulerant, et tyrannum quendam, Aella nomine, non de regali prosapia progenitum, super regni apicem constituerant.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 27 30:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION