라틴어 문장 검색

Labentem turba suorum Excipit, atque humeris defectum imponere gaudet:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 2:87)
Vesanus in ortus Cambyses longi populos pervenit ad aevi, Defectusque epulis et pastus caede suorum, Ignoto te, Nile, redit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 3:47)
Dulcia defecta modulatur carmina lingua Cantator cycnus funeris ipse sui.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, LXXVII Cycni1)
profecta igitur Cumas tenuit et illic defecta corporis viribus vitam in sola voce retinuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3214)
etiam M. Pontidius municeps noster multas privatas causas actitavit, celeriter sane verba volvens nec hebes in causis vel dicam plus etiam quam non hebes, sed effervescens in dicendo stomacho saepe iracundiaque vehementius;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 70장 2:1)
earum enim quasi vapor quidam aer habendus est, is autem existit motu eius caloris qui aquis continetur, quam similitudinem cernere possumus in his aquis quae effervescunt subiectis ignibus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 27:3)
Atque ut a familiari nostro exordiar, hunc ego, Catule, Sulpicium primum in causa parvula adule- scentulum audivi voce et forma et motu corporis et reliquis rebus aptis ad hoc munus, de quo quaerimus, oratione autem celeri et concitata, quod erat ingeni, et verbis effervescentibus et paulo nimium redundantibus, quod erat aetatis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 88:1)
tibi igitur hoc censeo, latendum tantisper ibidem, dum effervescit haec gratulatio et simul dum audiamus quem ad modum negotium confectum sit;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 2 4:1)
lucernae quoque umore defectae tenue et extremum lumen spargebant:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 22:4)
75 P.L.M. Iam nunc algentes autumnus fecerat umbras atque hiemem tepidis spectabat Phoebus habenis, iam platanus iactare comas, iam coeperat uvas adnumerare suas defecto palmite vitis:
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 2:1)
Defectus annis et desertus viribus Leo cum iaceret spiritum extremum trahens, Aper fulmineis venit ad eum dentibus Et vindicavit ictu veterem iniuriam.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Primus, Leo senex, aper, taurus, et asinus.2)
Accessit alter aeque defectus pilis.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et quidam aeque pilis defectus.2)
Debet enim orator erigi attolli, interdum etiam effervescere ecferri, ac saepe accedere ad praeceps;
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 26 2:1)
his ego defectus dubiisque auctoribus usus ad vestri venio iure favoris opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 419)
pace domi facta signum posuere Perennae, quod sibi defectis illa ferebat opem.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권449)

SEARCH

MENU NAVIGATION