라틴어 문장 검색

Ad primum decuma lapidem quod venimus hora, Arguimur lentae crimine pigritiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, LXXIX1)
Tu das ingenuae ius mihi pigritiae.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, III2)
horrens itaque suam deformitatem se praecipitavit in maria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4207)
non eam movet nec praesens deformitas, quod non in thalamo, sed in specu concubuerat:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1703)
lemnius quia in Lemnum insulam, ut diximus, cecidit, a Iove praecipitatus vel a Iunone propter deformitatem deiectus, quam aerem esse constat, ex quo fulmina procreantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 4544)
veterno pigritia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1241)
valitudinem, vires, staturam, formam, integritatem unguiculorum omnium , deformitatem, morbum, debilitatem mala.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 107:9)
nam aut inimicitias aut laborem aut sumptus suscipere nolunt aut etiam neglegentia, pigritia, inertia aut suis studiis quibusdam occupationibusve sic impediuntur, ut eos, quos tutari debeant, desertos esse patiantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:2)
Efficiendum autem est, ut appetitus rationi oboediant eamque neque praecurrant nee propter pigritiam aut ignaviam deserant sintque tranquilli atque omni animi perturbatione careant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 132:1)
Sed quo modo in omni vita rectissime praecipitur, ut perturbationes fugiamus, id est motus animi nimios rationi non optemperantes, sic eius modi motibus sermo debet vacare, ne aut ira exsistat aut cupiditas aliqua aut pigritia aut ignavia aut tale aliquid appareat, maximeque curandum est, ut eos, quibuscum sermonem conferemus, et vereri et diligere videamur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 175:1)
quae si in deformitate corporis habet aliquid offensionis, quanta illa depravatio et foeditas turpificati animi debet videri!
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 136:8)
Intuendi nobis sunt non solum oratores, sed etiam actores, ne mala consuetudine ad aliquam deformitatem pravitatemque veniamus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 156:3)
Locus autem et regio quasi ridiculi - nam id proxime quaeritur - turpitudine et deformitate quadam continetur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 236:1)
Est etiam deformitatis et corporis vitiorum satis bella materies ad iocandum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 239:1)
" Valde autem ridentur etiam imagines, quae fere in deformitatem aut in aliquod vitium corporis ducuntur cum similitudine turpioris:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 266:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION