라틴어 문장 검색

interim Zenobiam (id mulieri nomen) placida in eluvie spirantem ac vitae manifestam advertere pastores, et dignitate formae haud degenerem reputantes obligant vulnus, agrestia medicamina adhibent cognitoque nomine et casu in urbem Artaxata ferunt;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 51장7)
orsi a foedere, quod nobiscum icerant, qua tempestate bellavimus adversus regem Macedonum, cui ut degeneri Pseudophilippi vocabulum impositum, missas posthac copias in Antiochum Persen Aristonicum et piratico bello adiutum Antonium memorabant, quaeque Sullae aut Lucullo aut Pompeio obtulissent, mox recentia in Caesares merita, quando ea loca insiderent quae transmeantibus terra marique ducibus exercitibusque, simul vehendo commeatu opportuna forent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 62장2)
testamentum foedis adversus Neronem adulationibus amori uxoris dedit, quam degenerem et sola corporis forma commendatam amici matrimonio abstulerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 59장15)
vultus procul visentibus notabantur, Vitellii proiectus et degener, Sabinus non insultans et miseranti propior.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 65장8)
una vox non degeneris animi excepta, cum tribuno insultanti se tamen imperatorem eius fuisse respondit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 85장2)
populo hortos circa Tiberim publice et uiritim trecenos sestertios legauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 83장 2:4)
legauit populo R. quadringenties, tribubus tricies quinquies sestertium, praetorianis militibus singula milia nummorum, cohortibus urbanis quingenos, legionaris trecenos nummos;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 101장 2:6)
iterum censente, ut Trebianis legatam in opus noui theatri pecuniam ad munitionem uiae transferre concederetur, optinere non potuit quin rata uoluntas legatoris esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 31장 1:3)
quare Parrasi quoque tabulam, in qua Meleagro Atalanta ore morigeratur, legatam sibi sub condicione, ut si argumento offenderetur decies pro ea sestertium acciperet, non modo praetulit, sed et in cubiculo dedicauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 44장 2:1)
in eo concilio Graeci, ut sunt temporaria ingenia, decernunt, ut xv legarentur ad regem, qui ob res pro salute ac libertate Graeciae gestas coronam auream donum victoriae ferrent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 5장 14:2)
Post hos ibant Gortuae, gentis quidem Euboicae, Medos quondam secuti, sed iam degeneres et patrii moris ignari.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 12장 12:1)
Mores patrii nondum exoleverant, sed iam bilingues erant paulatim a domestico externo sermone degeneres.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 7권, 5장 35:1)
Igitur a rege legatur Pasias Thessalus et Damyllus Megalopolitanus et Perilaue:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 18:1)
Eosdem rursus legat petituros, ut Meleagrum tertium ducem acciperent.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 8장 22:1)
degeneresque ruunt Sindi glomerantque paterno crimine nunc etiam metuentes verbera turmas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Sextus. 92:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION