라틴어 문장 검색

Verum, quia modo diximus ambitiosos non adhibendos nisi urgente necessitate, operae pretium fuerit iam dicere quibus in casibus necessarius sit eorum usus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 1:10)
Imperatores et duces in bello boni, utcunque ambitiosi sint, omnino recipiendi.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:2)
Quin et alter usus ambitiosorum est, ut umbellae loco principibus sint contra invidiam et periculum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:5)
Est etiam alius usus ambitiosorum non parvus, ut praegrandibus alas amputent, et eorum potentiam labefactent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 2:7)
Saltem allicere poterint principes et animare aliquos humilioris conditionis qui ambitiosorum veluti flagella sint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:10)
Quantum ad ingenerandam illam in ambitiosis opinionem, ut se ruinae proximos putent atque eo modo contineantur, si meticulosi fuerint, bene forsitan cedet;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 3:11)
Etiam minus periculi incumbit ab ambitioso in negotiis acri quam eo qui gratia et clientelis pollet.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXV. [= English XXXVI] DE AMBITIONE 4:4)
quae tantum potuit digitis mollire rigorem ambitiosa colus?
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:354)
nihil relictum imperatoribus, ubi femina manipulos intervisat, signa adeat, largitionem temptet, tamquam parum ambitiose filium ducis gregali habitu circumferat Caesaremque Caligulam appellari velit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 69장6)
non imbecillum tantum et imparem laboribus sexum sed, si licentia adsit, saevum, ambitiosum, potestatis avidum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 33장4)
videlicet Scipio et Cato talia ulciscebantur aut ille Scaurus, quem proavum suum obprobrium maiorum Mamercus infami opera dehonestabat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 66장3)
Capito insignitior infamia fuit quod humani divinique iuris sciens egregium publicum et bonas domi artes dehonestavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 70장7)
ceterum ut semel recepisse veniam habuerit, ita per omnis provincias effigie numinum sacrari ambitiosum, superbum;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 37장6)
neque senatus in eo cura an imperii extrema dehonestarentur:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장2)
Ne tamen adhuc publico theatro dehonestaretur, instituit ludos Iuvenalium vocabulo, in quos passim nomina data.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 15장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION