라틴어 문장 검색

per imbres longae febres, alui deiectiones, angina, cancri, morbi comitiales, resolutio neruorum (paralysin Graeci nominant).
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 12:5)
Propriae etiam dentientium gingiuarum exulcerationes, febriculae, interdum neruorum distentiones, alui deiectiones;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 18:2)
Praeter haec graciles tabes, deiectiones, destillationes, item uiscerum et laterum dolores fatigant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 23:1)
Sternumentum etiam inter bona indicia est, et cupiditas cibi uel a primo seruata, uel etiam post fastidium orta.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 3장 3:1)
Ante febres, si caput graue est, aut ex somno oculi caligant, aut frequentia sternumenta sunt, circa caput aliquis pituitae impetus timeri potest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 2:1)
Vbi pluribus diebus non descendit aluus, docet aut subitam deiectionem aut febriculam instare.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 4:2)
Vbi pedes turgent, longae deiectiones sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 4:3)
Atque in his quoque ea maxime prosunt, quae per deiectiones excernuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 12:1)
Ipsa autem deiectio sine ulla noxa est, quae sine febre est, si celeriter desinit, si contacto uentre nullus motus eius sentitur, si extremam aluum spiritus sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 12:2)
omnisque deiectio lippienti prodest.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 14:5)
Singultus sternumento finitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 15:4)
Longas deiectiones supprimit uomitus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:1)
Quae locis laborat aut difficulter partum edit, sternumento leuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 16:4)
Si capitis ac frontis dolores ex uento uel frigore aut aestu sunt, grauedine et sternumentis finiuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 18:2)
In eodem morbo periculosa sunt tussis, destillatio, etiam quod alias salutare habetur, sternumentum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 22:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION