라틴어 문장 검색

quae latentes et invisibiles corporum minutias, et occultos schematismos et motus (aucta insigniter specierum magnitudine) demonstrant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:2)
quale perspicillum si vidisset Democritus, exiluisset forte, et modum videndi atomum (quem ille invisibilem omnino affirmavit) inventum fuisse putasset.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 375:11)
Omne enim tangibile apud nos continet spiritum invisibilem et intactilem, eique obducitur atque eum quasi vestit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 384:2)
Verum cum tandem catenam earum connexarum inter se et confoederatarum contemplari pergat, necesse habet confugere ad providentiam et deitatem.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVI. DE ATHEISMO 1:6)
Etenim Orci galea, quae politicum vere reddidit invisibilem, est consiliorum occultatio et expeditionum celeritas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXI. DE MORA 1:12)
Caeca enim licet sit, haud tamen prorsus invisibilis.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:9)
Etenim via fortunae similis est galaxiae in aethere, quae concursus sive coacervatio complurium stellarum minutarum seorsim invisibilium sed coniunctim luminosarum.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXVIII. [ = English XL] DE FORTUNA 2:10)
Sed qui universa conspicit, Dominus, Deus Israel, percussit eum insanabili et invisibili plaga; et continuo ut is finivit sermonem, apprehendit eum dolor dirus viscerum et amara internorum tormenta,
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 9장5)
alia, si manantia corpuscula per invisibilia foramina subsistendo iter claudunt, ut Asclepiades contendit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium36)
alia, si manantia corpuscula per inuisibilia foramina subsistendo iter claudunt, ut Asclepiades contendit:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 16:1)
alia, si manantia corpuscula, per invisibilia foramina subsistendo, iter claudunt, ut Asclepiades contendit;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., Prooemium. Conspectus historiae medicinae. Quae ratio medicinae potissima sit. 16:1)
23. Nempe si "a creatura mundi invisibilia Dei, per ea que facta sunt, intellecta conspiciuntur", et si ex notioribus nobis innotiora;
(단테 알리기에리, Epistolae 32:1)
Voluntas quidem Dei per se invisibilis est;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:19)
et invisibile Dei "per ea que facta sunt intellecta conspiciuntur";
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 2:20)
alter est ὁρίζοντοσ, qui segregat aspectum huius caeli ab alio invisibili nobis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 8354)

SEARCH

MENU NAVIGATION