라틴어 문장 검색

Societates locuplent affatim si cautus adhibeatur delectus eorum quibuscum societas initur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:17)
Verum e contra in iis quae favoris meri sunt, prodest cum delectu afficere.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVI. [ = English XLVIII] DE CLIENTIBUS, FAMULIS, ET AMICIS 1:18)
In delectu eius cui petitionis tuae curam demandes, respicias magis aptitudinem quam amplitudinem, atque eum potius adhibe qui paucioribus negotiis se immiscet quam qui omnia amplectitur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLVII. [ = English XLIX] DE SUPPLICATIONIBUS 2:16)
Et aperuit aerarium suum et dedit stipendia exercitui in annum et mandavit illis, ut essent parati ad omnia.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장28)
exemplum autem eorum ponere in aerario, ut habeat Simon et filii eius.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 14장49)
Quoniam quidam pestilentes obtinuerunt regnum patrum nostrorum, volo autem vindicare regnum, ut restituam illud, sicut erat antea, delectumque feci multitudinis exercitus et feci naves bellicas;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 15장3)
et nuntiavit pecuniis inenarrabilibus plenum esse aerarium Hierosolymis, ita ut multitudo vectigalium innumerabilis esset et ea non pertinere ad rationem sacrificiorum; esse autem possibile sub potestate regis haec cadere.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장6)
Eodem loco, ipso cum satellitibus circa aerarium praesente, spirituum et omnis potestatis Dominus magnam fecit ostensionem, ita ut omnes, qui ausi fuerant convenire, perterriti virtute Dei in dissolutionem et formidinem converterentur.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장24)
et eum, qui cum multis cursoribus et satellitibus praedictum ingressus erat aerarium, portabant carentem auxilio ex armis constitutum, manifeste Dei virtutem cognoscentem.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장28)
Igitur de Heliodoro et aerarii custodia ita res processerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 3장40)
Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem et prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus aerarium interfecerunt.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 4장42)
Taceo quod desolatum parente summorum te uirorum cura suscepit delectusque in affinitatem principum ciuitatis, quod pretiosissimum propinquitatis genus est, prius carus quam proximus esse coepisti.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, V 1:12)
Hic ob notissimam scientiam atque animi magnitudinem delectus est ab Rhodiis qui imperium classis obtineret.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 15:2)
Eadem suum quisque contubernalem, amicum, notum prosequens erat obtestatus, ne suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudicio delectus ad pugnam proficisceretur.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 16:7)
tota Italia delectus habeatur;
(카이사르, 내란기, 1권 6:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION