라틴어 문장 검색

o praepotens virtus Dei, virtus creatrix omnium, quae turgidum quondam mare gradiente Christo straverat, ut terga calcans aequoris siccis mearet passibus, plantas nec undis tingueret vasti viator gurgitis!
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.138)
aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix ostendit - neque enim, credo, sine numine divom flumina tanta paras Stygiamque innare paludem - da dextram misero, et tecum me tolle per undas, sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 15:18)
Hoc signum cecinit missuram diva creatrix, si bellum ingrueret, Volcaniaque arma per auras laturam auxilio.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 21:9)
Postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est, Ascanium fusis circum complectitur armis summaque per galeam delibans oscula fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 18:13)
omnia denique, quae probation tractaturi sumus, personam, causam, locum, tempus, instrumentum, occasionem, narratione delibabimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 144:2)
Magni, milli crede, et supra humanos errores eminentis viri est nihil ex suo tempore delibari sinere, et ideo eius vita longissima est, quia, quantumcumque patuit, totum ipsi vacavit.
(세네카, De Brevitate Vitae, Liber X, ad Pavlinvm: de brevitate vitae 37:1)
"o hominum divomque aeterna creatrix, quae fluvios silvasque animarum et semina mundo cuncta Prometheasque manus Pyrrhaeaque saxa gignis, et impastis quae prima alimenta dedisti mutastique viris, quae pontum ambisque vehisque:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권130)
tunc sic orsa loqui nimborum fulva creatrix:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권47)
Nobis vero semel homicidio interdicto etiam conceptum utero, dum adhuc sanguis in hominem delibatur, dissolvere non licet.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 7:3)
nec satis constat cur primus ac potissimus ad novum delibandum honorem sit habitus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 148:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION