라틴어 문장 검색

"Quod vero sacrificiorum reliquias et pocula delibata contemnimus, non confessio timoris est, sed verae libertatis adsertio."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 38장 1:1)
additur orator Cornelius suaviloquenti ore Cethegus Marcus Tuditano conlega Marci filius - et oratorem appellat et suaviloquentiam tribuit, quae nunc quidem non tam est in plerisque (latrant enim iam quidam oratores, non loquuntur), sed est ea laus eloquentiae certe maxima - is dictust ollis popularibus olim, qui tum vivebant homines atque aevum agitabant, flos delibatus populi - probe vero;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 15장 1:2)
at ille pellit, qui permulcet sensum voluptate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 42:3)
quem longe "serpentem" et manantem aspicies proceraque Vincla videbis, quae retinent Pisces caudarum a parte locata Inde Nepae cernes propter fulgentis acumen Aram, quam flatu permulcet spiritus austri.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 114:4)
prima est enim quasi cognitio et commendatio orationis in principio, quaeque continuo eum, qui audit, permulcere atque allicere debet;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 315:4)
praeterita enim aetas quamvis longa, cum effluxisset, nulla consolatione permulcere posset stultam senectutem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 6:13)
audiebam Pythagoriosque, incolas paene nostros, qui essent Italici philosophi quondam nominati, numquam dubitasse quin ex universa mente divina delibatos animos haberemus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 99:1)
putabam posse me nec de laude ieiuni hominis delibare quicquam et subesse tamen propinquis locis, ut, si durius aliquid esset, succurrere celeriter possem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS: AD L. PLANCVM ET CETEROS, letter 21 3:6)
duae sunt igitur res quae permulceant auris, sonus et numerus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 49장 1:1)
Deliber- andi finis utilitas, cuius eae partes quae modo expositae rerum expetendarum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 24장 1:6)
Dum illa carnis etiam paululum delibat . . . et dum coaequale natalium suorum sinciput in carnarium furca reponit, fracta est putris sella, quae staturae altitudinem adiecerat, anumque pondere suo deiectam super foculum mittit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 136:1)
In capite regis sedeo cum visum est mihi, Et matronarum casta delibo oscula.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.6)
"tempora commisi nascentia rebus agendis, totus ab auspicio ne foret annus iners, quisque suas artes ob idem delibat agendo nec plus quam solitum testificatur opus."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 1권86)
Triptolemum gremio sustulit illa suo terque manu permulsit eum, tria carmina dixit, carmina mortali non referenda sono, inque foco corpus pueri vivente favilla obruit, humanum purget ut ignis onus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권381)
Supprimit extemplo vocem firmatque soporem languida permulcens medicata lumina virga.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 70:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION